Skip to the text

Articulus 11

Quod Deus nec sit corpus, neque virtus corporea, nec virtus in corpore, neque corporis virtus.

PORRO corpus omne divisibile est, habens partes priores se; divino autem esse nihil penitus prius est: non est igitur Deus corpus. Præterea, corpus omne compositum est; Deus autem est substantialiter unitas pura. Adhuc, omnis corporis esse dependens est et indigens, quoniam unitum omne indiget; divinum autem esse independens est. Iterum, esse corporis omnis causatum est, quum sit receptum in potentia, non sufficiens se fulcire in semetipso, sed susceptaculo innitens. Nulla namque informans forma habet esse a se: sic enim non indigeret se sustentante materia, neque esse formati dependeret a materia (sed hæc posterius plenius elucidabuntur). Divinum autem esse, quum sit actus purus, in potentia recipi materiæve inniti nequit. Non est igitur Deus corpus. Ideoque octavo Physicorum primum motorem nominat Aristoteles omnino incorporeum et immobilem, nullam prorsus habentem magnitudinem. Enimvero corpus omne, ens est per aliud finitum et impurum: quæ Deo non conveniunt. Mentitur itaque perfidus Manichæus, qui Deum appellat corpoream lucem, per infinitum spatium distentam. Rursus antiquorum ex hoc claret ruditas, qui nil ultra sensibilia asserebant esse. Sed et error Epicureorum nunc patet, qui deos corporeos putabant. Omniumque constat gentilium modo vesania, qui vel manufacta idola, aut elementa, vel certe cœlestes orbes aut illorum sidera tanquam divinum esse coluerunt.

Amplius, virtus corporea hæc est, quæ in majori corpore major est, et minor in minori: unde per accidens divisibilis est, quemadmodum calor et siccitas. Denuo, virtus talis a substantia corporis emanat et subjecto inest. Hæc autem divino esse non congruunt: non est igitur divina virtus corporea cogitanda.

Amplius, virtus in corpore est, quæ etsi subjecto non inhæret aut organo corporis, tamen perfectio est et specificum principium, ut est humanus intellectus. Quippe virtus talis in operari et esse dependentiam quamdam habet ad corpus, et cum alio speciem constituit, et est in potentia, proportionem habens ad materiam: quæ omnia clara sunt in natura rationalis animæ. Simplicissimo autem et puro actui hæc non competunt. Non est ergo Deus corporis perfectio seu entelechia. Adhuc, virtus in corpore corpori proportionata est; divina autem virtus, quum sit prima et fontana virtus, simpliciter perfecta est et penitus illimitata: non est igitur virtus in corpore.

Porro virtus corporis ipsa est quæ secundum conditionem harmoniæ agit, et est actus organi, secundum Rabbi Moysen. Hujuscemodi autem virtus dependet et innititur susceptaculo; sed et ad naturam corporis determinata est, materiæ exsistens perfectio, quoniam ex bonitate harmoniæ et organi consistit virtutis talis perfectio: si namque (ut ait Aristoteles) virtus visiva senis sic disposito inesset organo sicut dispositum est juvenis visivum organum, ageret utique sicut visus junioris. Jam autem ante deductum est, quod divinum esse omnino purum est et nullo egens susceptaculo: non est ergo Deus corporis virtus.

Chapter 12 of 220