Skip to the text

Articulus 20

An perfectior sit agnitio quam per negationem de divino esse habemus, ea quæ per affirmationem est de Deo contemplatione.

DENIQUE, ut ait Dionysius, hoc est vere Deum cognoscere, supersubstantialem supersubstantialiter per omnium entium ablationem laudare.1 Secretissima enim et mystica divini esse contemplatio, est per transcensum et elevationem mentis super omnes formas creatas, ipsum divinum ens, ut possibile est, in semetipso contemplando. In hac nempe speculatione, positiones secundorum plenissime relinquuntur, et conspicit intellectus ipsum primum ens infinita sublimitate super omnem naturam et speciem secundorum exaltatum fore, ideoque penitus per affirmationem innominabile. Non enim nominabilis est Deus affirmative nisi nominibus secundorum, quemadmodum in libro de Causis scribitur: Causa prima superior est omni narratione, et non narratur nisi per causas secundas, quæ illuminantur lumine causæ primæ. Unde et sanctus Doctor circa verbum hoc ait: Ille verissime Deum agnoscit, qui hoc de ipso tenet, quod quidquid de eo cogitari aut dici potest, minus est eo quod Deus est.

Adhuc, nulla perfectio seu bonitas univoce de Deo et secundis enuntiabilis est, eo quod non sit in genere neque circumscriptibile divinum esse; non est autem Deus affirmative enuntiabilis neque cognoscibilis nisi nominibus secundorum: potius ergo et verius omnium ablationes quam positiones primo enti conveniunt.

Habet autem hoc objectionem: quoniam negatio reducitur ad affirmationem, sicut privativum ad positivum. Iterum, affirmatio perfectior est negatione, sicut habitus privatione. Prior ergo et principalior est affirmativa divini esse intuitio, quam negativa. — Adhuc, secundum Dionysium et Platonem, proprium nomen Dei est, per se bonum: bonum autem, nomen affirmativum est. Rursus, soli Deo convenit esse, si esse pure et vere dicatur, secundum Hilarium et Damascenum, dicentes quod primum Dei nomen sit Esse seu Qui est: propter quod scriptum est, Qui est, misit me; tanquam Esse sit divino enti appropriata appellatio. Per affirmationem ergo perfectissime cognoscitur Deus. — Insuper, plena cognitio facit scire quid res est;2 negativa vero agnitio non facit scire nisi quid res non est: non ergo est ipsa perfectior.

In hujus rursus oppositum sunt sententiæ summorum philosophorum, Deum non nisi negative, et sic perfectissime eum cognosci attestantium. Proclus namque ait: Omne quod super ens, ipsum quidem propter supersubstantialem unionem, penitus indicibile est et incognoscibile omnibus secundis, a participantibus autem capabile est et cognoscibile. Propter quod solum primum penitus ignotum, tanquam ἀμέθεκτον ens. Cui sententia Alphorabii consona est.

Sic igitur de hac dubitatione difficultas consurgit. Sed ex præhabitis ejus solutio pendet. Ostensum namque est, quod quamvis secundorum perfectiones et naturæ, divino enti non conveniant secundum proprietatem qua in nostræ mentis intelligentiam cadunt, et ut illis secundis nomina imponimus, verumtamen bonitates causatorum secundum naturam rei, seu secundum plenitudinem perfectamque suarum entitatum rationem, verius et sublimius primæ causæ quam creatis competunt.3 Nos quippe divinum esse aliter conspicere nequimus per affirmationem, nisi ut in secundis resplendet, non autem ut in se ipso subsistit. Quumque secundorum bonitates a sui fontis plenitudine infinite deficiant, potius Deum per ablationem quam positionem dicimur agnoscere. Nihilo minus perfectior est divini entis intuitio positiva, si bonitates secundorum secundum fontalem suam plenitudinem contemplentur. Horum vero exemplum sic accipi potest. Dicitur namque Deus esse et bonitas atque intellectus, et non nisi per causam et exemplar. Neque hæc vera est, Deus est bonitas, nisi quia non est non bonus. Sed hæc omnino vera est, Deus non est bonitas, si natura boni sumatur ut a nobis agnoscibilis est. Si vero bonitas simpliciter et secundum suam plenitudinem dicatur, tunc vere Deo et ipsi dumtaxat convenit. Sic vero a nobis non potest dignosci. Ideoque quo Deum perfectius agnoscimus, eo omnia secunda purius et distantius ab eo removemus, per hoc lucidius divini esse cunctis superpositam exaltationem explicantes.

Si dixeris, Ex rebus et rerum ordinibus scimus Deum fore puram et supersubstantialem ac incircumscriptibilem bonitatem; neque videtur bonitas sic dicta posse negari de Deo, quum sic concepta, ipsi soli conveniat: bonitas ergo ut a nobis cognoscibilis est, potissime Deo competit; primo ex hoc apparet, quod divinum esse secundum plenitudinem suæ naturæ in sciendis reluceat atque resultet. Sed dicendum, quod bonitatem sic dictam, non nisi quia est, de Deo contemplamur. Sic enim divina natura perfecte agnoscibilis est in secundis. Non autem capit intellectus quid sit infinita bonitas, eo quod facultatem ejus infinite supergrediens sit, per nihil secundorum plene repræsentabilis exsistens.

Enimvero quod primo objicitur, negativum reduci ad affirmativum tanquam ad digniorem partem entis, hoc obtinet, quod aliquis intellectus, neque primus, divinum esse plene non comprehendit. — Denuo, auctoritates inductæ intelligendæ sunt prout naturæ illæ impermixtæ et veræ dicuntur: sic enim Deo soli conveniunt. Sed ut habitum est, sic non cognoscuntur de primo, nisi quia sunt, non autem quid sunt. Ob hoc nempe ideo ad cognitionem quid est, verior et potior est negatio quam positio: melius namque scimus quid Deus non est, quam quid est. Neque dicitur Deus pura bonitas, secundum quod pura bonitas a nobis agnoscibilis est. — Ultima denique ratio hoc convincit, quod simpliciter cognitio positiva sit potior, in eo scilicet intellectu qui divinæ quidditatis comprehensivus est: quod etenim in nobis potior est ablatio quam positio de divinis, nostræ defectibilitatis est.

Footnotes

  1. De Theol. myst. e. II. ↩

  2. Exod. III, 14. ↩

  3. art. XVI. ↩

Chapter 21 of 220