Skip to the text

Articulus 10

Quod Deus sit in fine totius simplicitatis, simplicissima perseverans unitas.

PRÆINDUCTA nempe suscipientibus elucescit, primam naturam quæ Deus est, actualissimam ac penitus formalem esse. Nihil igitur potentiale divino esse adest: est ergo Deus purus actus; simplex ergo est omnino et omnimode. Adhuc, primum est causa tantum, nihil habens in se causatum: est enim ens omnino independens, secundum præostensa. Nihil ergo potentialis naturæ est in ipso. Potentia enim, quoniam secundum se et ex se non est quid actu ens, necessario causata est: ideo enim, secundum Aristotelem, est actus prior potentia. Denique per se est ante id quod est per aliud; et substantialiter tale, est ante participative tale. Deus vero primum bonum est per se: igitur et substantialiter bonus est. Omne autem compositum, est participative et per aliud bonum: dependet namque totum omne ex his quorum unione subsistit. Deus itaque omnino et simpliciter incompositus est. Enimvero divinum esse in se ipso simplum manens, omnem perfectionem comprehendit: omnis enim perfectio secundorum excellentius inest primo quam secundis. Nulla ergo prorsus fit ei additio: esset namque pluralitas sine necessitate. Deus igitur simplicissimus perseverat. Unde necessario, esse, posse et agere in ipso identificantur: quoniam si causata essent posse et agere ab esse, ipsorum perfectio plenius præcomprehenderetur in causali esse.

Insuper hoc nos omnis rerum ordo erudit, quoniam in omni ordine primum simpliciter, perfectum est secundum omnem perfectionis plenitudinem quæ rationi entium ordinis talis congruit. Primum et enim, per se et essentialiter tale est: ideoque a plenitudine suæ perfectionis indistans. Nil namque imperfectum cernimus, nisi ut a suæ perfectionis fonte et principio abscedens. Quum igitur divinum esse sit simpliciter primum, omnis ratio unitatis et prioritatis omnimoda plenitudo ipsi conveniunt. Præterea, in entibus infimum a philosophis adeo simplex ostenditur, ut sit ipsum pura potentia in suæ naturæ essentia, nihil actualitatis participans. Primum ergo et altissimum universorum, purus actus est. Purum quippe id appellamus, quod alienæ naturæ incommixtum consistit.

Amplius, ante probatum est, id quo nil dignius concipi potest, fore Deum. Omni autem composito et potentiali enti sublimius quid apprehensibile est. Deus ergo pura unitas est et simplex actus. At vero omnis entis partibilis atque multitudinis, termini simplices sunt et indivisibiles unitates: ultimata enim resolutio non nisi in impartibili unitate sistit, quoniam omne unitum resolubile est. Unde Proclus ait: Omne unitum, alterum est a per se uno. Deus autem omnium terminus est et finis. Adhuc, quo virtus indispersior fuerit et simplicior, eo major exsistit, ut in libro Causarum dicitur. Divina autem virtus est virtus virtutum indispersa: est ergo et simplex prorsus. Rursus, ab eodem habet res esse et bene esse. Divinum autem esse a se ipso imparticipative subsistit. Omnis igitur ipsius perfectionalis bonitas independenter ei convenit: quia quemadmodum habet res perfectionem primam, sic habet et secundam. Nulla ergo unio substantialiter distinctorum inest Deo sancto et excelso. Ob id quippe in Ethicis dixit Aristoteles, vitam Dei incommutabilem stabilemque consistere, quoniam ejus natura simplex est et pura. Nostra vero vita multiformis est ob naturæ compositionem.

Porro in cunctis rerum ordinibus conspicimus, id quod primum est in quadam perfectione, supergredi dignitatem ceterorum: quemadmodum in ordine sensitivorum, homo ratione intellectualis luminis ceterorum sensitivorum legem evadit. Itaque in ordine simplicium naturarum, prima natura aliarum excellit conditionem per hoc, ut nullam habeat potentiæ admixtionem: immunitas enim a potentia, altissima est perfectio. Primum igitur penitus simplex est, et a potentia liberum. Quidquid itaque est in Deo, est Deus; et quidquid Deus est, hoc est ipse totaliter. Propterea quoque Proclus ait: Omnis deus unitas est per se perfecta. Et in libro Causarum dicitur: In Deo non est modorum aliquorum diversitas.

Chapter 11 of 220