Articulus 31
Et est inquisitio simul et disputatio contra ea quæ secundum Platonicos præinducta sunt.
HUJUSCEMODI porro positionem Stoicorum admiratur Aristoteles, et universi sui sectatores Peripatetici. Quod enim separata et in se subsistens quidditas, sit formaliter communicabilis, et tota conjunctorum essentia, enuntiabilisque de participantibus, et id de quo est scientia ac demonstratio quæ habetur de entibus, omnino inconveniens est. Quod enim subsistit ex ipsa sui subsistentia, singulare est et substantialiter incommunicabile factum; nec intelligi potest res esse id quod subsistentialiter a se separatum est. Adhuc, scientia habetur per intrinseca rei principia. Hæc autem quidditas secundum esse separata est; nec capit ratio quod eadem forma sit et intrinseca et separatim subsistens. Non igitur talis quidditas species est aut genus singularium, neque de ea est scientia quæ de rebus habetur. Amplius, contra subordinationem et multitudinem separatarum talium quidditatum arguit Aristoteles. Aut enim ab eodem formali principio sortitur res naturam specialem et generalem, aut non. Si ab eodem, non oportuit multitudinem idealium formarum inducere secundum communitatem et determinationem naturarum participatarum, quoniam sic unumquodque ab eodem participaret specificam quidditatem, et quidquid substantiale habet. Itaque non oportebit ponere per se vivens et autoens, ac idealem bonitatem, distincta a se invicem: quoniam Socrates ab eodem vitam, entitatem, bonitatemque, ac specificam suscipiet essentiam. Si vero non, tunc unius utique erunt plures quidditates, rationes plures, ac plura esse: quod omnino ineptum est asserere. Multipliciter nempe hanc positionem Stoicorum destruxit Aristoteles. Omnino etiam mirabile videretur, si summi dii, ut sunt autovita, idealis intellectus, per se ens, et prima forma bonitatis, dicantur de participantibus enuntiabiles.
Unde dicitur, quod non posuerunt Platonici genera separata. Verumtamen hoc non apparet, quia per se ens et autovita, species non sunt: ideoque ipsorum positio implicare videtur quibusdam. Enimvero difficile prorsus videtur, ea quæ jam tradita sunt secundum Platonem in Timæo, his quæ supra dicta sunt secundum eum et Proclum, et quæ de Platone refert Aristoteles, concordare: quoniam secundum dicta in Timæo, primum agens nedum bonificativum, sed et distinctivum et formativum est causatorum. Redegit enim cuncta in ordinem, et traduxit ad speciem secundum archetyparum rationem contemplationum, quæ in divina mente sunt quasi quidam fontes et æterna paradigmata, secundum Platonem. Itaque non oportebit propter determinationem et specificationem rerum, citra primum ideale principium, quod est autobonum, secundorum deorum catenam inducere: quippe juxta sententiam Procli, id ipsum necesse est. Vult enim summi et universalissimi Dei donationes boniformes, non descendere ad genus et speciem atque individuum, nisi per irradiationem et determinationem deorum subordinatorum: sic ut bonitas super omnem naturæ vultum diffusa ab autobono, ad esse vitale et intellectuale ac corporeum atque sensibile, ab autovita, per se intellectu ac ceteris ideis determinetur. Unde non videtur resoluta esse Platonis traditio.
Amplius, sicut hic homo est participatione autohominis, sic hoc cœlum erit, juxta Platonem, participatione autocœli. Non ergo esset ejus forma immediate ab autobono: quod tamen in Timæo ait. At vero, quod ex fluitante et informi materia tanquam ex confuso chaos posuit Plato generatum hunc mundum sensibilem, omnino philosophiæ contrarium est, nisi id modo præallegato intelligatur: tempus enim, motus, materia et motor orbis, sunt coæva. Nunquam ergo fuit materia nuda, nec confuse subsistens: forma enim dividit et separat.
Habet denuo hæc positio Stoicorum dubitationes multas. Si enim dii secundorum ordinum sunt specifice per se id quod in suorum ordinum proprietatibus prime et imparticipate dicuntur, quasi omnino id non suscipiant, ac simpliciter primo (tanquam per se homo et autovita) hanc sui substantialem proprietatem non habeant a summo Deo; tunc utique non omne esse, neque natura omnis secundorum a Deo processerunt: quod ante peremptum est. Si autem suscipiunt quidquid sunt, non jam imparticipate et per se, sed per participationem dicentur tales: nisi dicatur, sicut ante dictum est, quod omnino a primo suscipiant quidquid sunt; sed imparticipate et per se dicuntur, quia hæc ipsorum proprietas alibi non est secundum modum talis ordinis. Sed tunc necessario oportebit deorum ad proprios ordines determinationem, ad summum referre opificem et autobonum. Quumque simile procedat a simili, proprietates seu rationes secundorum deorum summo Deo præinexsistere necesse prorsus erit: et sic principium erit prime tale, et per se ipsum distinctivum secundorum. Itaque erit autobonum, et autoentis et autovitæ et ceterorum habens excellentias quæ diis attribuuntur. Sic quoque ab eo omnia immediate emanabunt, velut ab universorum exemplari principio, neque necessarii erunt dii secundorum ordinum.
Si autem dicant Stoici, quod et dicunt, quod omnia sunt in ipso universalissime, et secundum proprietatem suæ bonificæ naturæ, et sic ob determinationem ac particulationem suæ bonitatis sunt dii secundi, quia simile fit a simili secundum speciem vel propriam rationem; hoc non oportet. Primum enim est extra omne genus, ut ante demonstratum est; attamen est ipsum secundorum causa.1 Iterum, quoniam causata a plenitudine bonitatis causarum occumbunt, ideo sufficit analogiæ similitudo. Verumtamen hoc prorsus verum est et omnino necessarium, quod omnia propriis distinctisque rationibus sint a Deo condita, ut manifeste ait Augustinus; non tamen ob id compellimur extra divinæ mentis lucem, separatas rationes et species statuere, quæ sint in identitate naturæ ac unitate essentiæ participantibus similes et appropriatæ.
Insuper, ad agnoscendam talem idealium formarum essentialem participationem, videtur id ipsum asserendum esse, quod quemadmodum Peripatetici naturas universaliores a particularioribus formis aiunt formaliter participari secundum actum rationis et conceptionis naturæ, sicut ait Porphyrius, genus esse principium specierum, speciemque causam individuorum; sic Platonici formas universales secundum rem separatas ponebant, easque et a se invicem et a singularibus, formaliter secundum actum naturæ participabiles existimabant. Ideoque deos inferiorum ordinum a superpositis diis id quod commune cum eis habent, dicebant participare: quomodo nos species genus participare asserimus. Quippe quod sic pluribus participat, a pluribus produci ac compositius esse dicebant. Hæc igitur secundum mentem et intentionem Platonicorum introducta sunt tantum.
Footnotes
-
art. xxn. ↩
Chapter 32 of 220