Articulus 32
In quo a Dionysio correcta sit Platonicorum positio, et quid veritatis contineant ea quæ secundum Stoicos jam præinducta sunt.
EX his autem quæ jam ante de perfectione Dei demonstrata sunt, elucescit quod quum sit Deus ens per essentiam, et substantialiter ac totaliter purus actus, in tantum prorsus ut natura ejus sit bonitas, omnino necesse est ut Deus in ipso suo simplicissimo esse, omnem totius nobilitatis perfectionisque universæ plenitudinem superexcellenter comprehendat. Unde oportet ut quidquid ad integritatem boni et complementum entis pertinet, superessentialiter et nobilissime ipsi insit. Quemadmodum igitur est Deus substantialiter ipsum suum supersimplex esse, sic necesse penitus est ut sit ipse per se sapientia, supersubstantialis vita, idealis intellectus: et ut ad omne dicam, ipse substantialiter, per se et omnimode independenter, est omne id quod bonitatis est venustativum, ac entis nobilitativum. Ideoque Deus pulcher est et sanctus, et omnis pulchritudinis supervivificus fons, sanctitatisque fontana ratio. Denuo, ipse felix est et totaliter felix, ac substantialiter ipsa sua felicitas. Est præterea virtus virtutum, incircumscripta virtus; et universaliter quidquid sublime est et præstans, et purius veriusque quam cogitare mens valeat, ipse est.
Porro, cur hujuscemodi nomina ordine quodam, divino esse conveniant, supra nunc elucidatum est. Propterea nempe magnus Dionysius in libro de Divinis nominibus, Deum ordine quodam diversis nominibus ac perfectionibus laudat, prout in entibus creatis divinæ lucis resplendentia quædam est. Laudat equidem in primis Deum tanquam bonum et puram bonitatem, ac lumen luminumque fontanum lumen. Insuper laudat ipsum ut ens et omnis entis causam, dehinc ut vitam, et ita deinceps.
In hoc ergo deficiunt Platonici, quod citra summum Deum autobonitates et ideales formas statuunt, deorum inducentes multitudinem secundum catenam descensus divinarum emanationum. Est namque, ut modo ostensum est, unus idemque omnium opifex et paternalis causa: qui unus manens, est autobonum, per se ens, supersubstantialis vita, et omnium rerum exemplaris ac fontalis ratio. Et huic quidem sententiæ satis concors est Plato in Timæo, dum intelligibilibus animalibus, velut quibusdam supersinceris fontibus, plenum in divina mente archetypum mundum statuendum ait. Enimvero Platonicorum principia, et quibus innituntur, maxime a veritate aliena penitus non sunt: quod enim aiunt, processionem et conversionem causarum et causatorum esse per similitudinem utrorumque, verum quidem est, sed non sic, ut ponendæ igitur putentur species separatæ, ut jam deductum est. Rursus, quod in omni ordine dicunt fore unum per essentiam et per se tale, omnino verum est: primum enim est per se. Sed non ideo necesse est tale primum subsistentialiter separatum fore a participantibus in genere formalis causæ. Denuo, tota ipsorum doctrina sublimibus veritatibus permixta est, et principia eorum subtilia sunt; sed non licet omnia hæc referre ad mentem et positionis modum ipsorum. Etenim ante Platonem pauca prorsus erat de separatis substantiis inventa sapientia: ideoque non tam mirum, si ordines et naturam insensibilium et divinorum entium ad plenum determinare nequivit, quam mirabile est quod tantam de eisdem sapientiam adinvenit.
Chapter 33 of 220