Articulus 33
De philosophia quam in libro Fontis vitæ induxit Avicebron circa emanationem universi a summo Deo, et quemadmodum de natura Dei et causatorum philosophatus sit.
PLATONEM porro assecutus Avicebron, summum Deum ait omnium agentem causam. Denique pro constanti habet, primam causam omnino infinitam esse, et per omnia expansam cunctaque penetrantem, non utique corporea (ut ait) sed simplicissima expansione. Infinitum quippe habitudinem non habet neque proportionem ad finitum, nisi per aliquid ordinetur et determinetur ad illud. Necesse est ergo, ut primo agenti insit ratio sui operis, et facti archetypa forma. Propterea nempe ait Avicebron, Deum cuncta producere per verbum interius præconceptum: verbum divini intellectus æterna appellans divinæ mentis exemplaria. In hoc quippe rursus Platonem sectari videtur, omnium ideales rationes in Deo statuens, ac per hoc formalem mundi causam ipsum nuncupans. Insuper Deum per voluntatem agere dicit, et exsecutivum divinæ actionis principium voluntatem ait, in tantum ut voluntatem Dei asserat ex electione determinantem quid sit agendum. Quum enim divinus intellectus formam sui operis ab extrinseco non recipiat, non ipse, sed voluntas, ut vult auctor iste, infinitum agens determinat: quoniam intellectus primus, secundum se non ordinatur ad proportionem secundorum, nisi ut voluntas eligit, eo quod agens primum libere et ut vult, operis formam in semetipso concipiat. Huic etiam sententiæ Avicebron, hoc quod in Timæo dicit Plato conforme est, dum sic ait: Voluntatem quidem originem rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam. Hoc ergo modo secundorum processionem a primo ponit ipse.
Denique in omnibus quæ citra primum sunt, materiam aut spiritualem aut corporalem ponit, affirmans in omni intellectuali essentia spiritualem fore materiam: itaque tam in νῷ quam in anima mundi, materiam statuit. Quamvis autem hujus plurimas conetur rationes adducere, una tamen potissima est: quoniam, ut dicit, in omni ente citra primum, sunt proprietates simpliciter primæ materiæ. Materiæ etenim est suscipere, sustentare, fluxum et communicabilitatem formæ terminare. Hæc vero in intelligentia et in anima sunt. Est ergo in eis materia, quum ubicumque sint proprietates rei, illic sit et ipsa. Ideoque summam post Deum mentem compositam dicit, habentem materiam, cujus forma est, ut ipse ait, lumen a paterno intellectu prime egrediens.
Enimvero agentibus naturalibus et sensibilibus proprias actiones subtrahit. Dicit namque, quod virtus separatæ substantiæ corpoream naturam penetrans, sit omnium operum effectivum principium quæ naturalibus rebus attribuuntur, et a corporalibus substantiis fieri videntur. Unde in metaphoris loquens, dicit nil esse in sphæris materialibus quod non præinsit intellectualibus sphæris. Virtutem quippe omnem agere ait secundum naturam suscipientis et instrumenti. Hujus porro causam inducit, quoniam in ordine rerum corporalis substantia infima est: ideoque sicut primum est activum tantum, sic et ipsa dumtaxat passiva erit; nec videbitur causalis virtus descendere usque ad eam. Rursus, quantitas activitatem formæ impedit: cernimus enim, quia quo quid plus de gravitate susceperit, eo ponderosius efficitur, et tardius ad motum. Non ergo substantiæ quantæ activitas propria competit. Nec in hoc a Proclo dissentire videtur.
Ceterum quid horum recte ab Avicebron dictum sit, quidve incongruenter, ex his quæ in hac editione disperse introducentur, elucescet locis suis. Etenim in multis philosophia ejus sublimis est, præsertim circa exitum universorum a primo; et ut posterius ostendetur, fidei in hoc vicinior est ipsa, quam sit quorumdam Peripateticorum traditio. Erat namque (ut in libro de Mirabili scientia Dei Albertus refert) Avicebron iste Platonicus. Jam vero positionem ipsius hoc modo enarrasse sufficiat.
Chapter 34 of 220