Skip to the text

Articulus 34

Quemadmodum universorum emanationem a primo principio determinet Avicenna.

PRIMUM porro universorum principium, agens intellectuale est, et penitus simplex. Hujuscemodi autem agens nihil causat nisi res active intelligendo, et se ipso immediate bonitates largiendo. Non enim potest primum agens agere per medium a se diversum, quum agat per esse suum, ut in libro Causarum dicitur. Primum ergo agens omnimode simplex est. Ab agente denique simplici et uniformiter se habente, non videtur immediate procedere nisi unum simplex: idem enim secundum quod idem, natum est facere idem, secundum Aristotelem. Et ideo natura est ad unum tantum; non autem voluntas, quia ad utrumque vertibilis est. A primo itaque omnino incommutabili immediate non nisi unum effluet: cujus constitutio est per hoc, quod prius universaliter agens intellectus se ipsum intelligens, rem procedentem a se in semetipso active intelligit, et sic intellectam emittit: quæ emissio est rei constitutio, ad quam utique sui intellectus lumen terminatur.

Sic ergo primam intelligentiam ponit Avicenna a Deo creatam: quæ aliud non est nisi lumen a prima luce prime egrediens, mens intellectualis, et divini intellectus imago propinquissima. Nec differt a puritate et plenitudine sui fontis, nisi quia ab aliquo est. Quia autem ab aliquo est, a simplicitate primi occumbit; et triplicem comparationem habet, secundum quam triformiter se intelligit: comparatur enim ad primum causans, ad se ipsam secundum id quod est, et ad se secundum quod ex nihilo in esse producta est. Dum ergo intelligit se a primo immediate effluentem, lumen primi in ea exuberat et plenius super eam descendit, ideoque se ipsam diffundit. Lumen namque illud ob sui redundantiam infecundum esse non potest, sed instar sui fontis germen emittit, et sic intelligentiam secundam causat. Sic ergo ponit Avicenna secundam intelligentiam a prima procedere, quoniam totam substantialitatem et esse secundæ intelligentiæ, plenius prima intelligentia præhabet quam secunda suscipere possit: quemadmodum lux solis lumen astris generat, eo quod ipsum excellenter præcontineat: præsertim quum intelligentiæ activa productio aliud non sit nisi rei causatæ intellectio, et luminis emicatio, secundum Avicennam. Insuper intelligit se intelligentia prima secundum id quod est. Et quia substantialiter causata est, necessario esse suum conversionem habet et habitudinem ad aliud: et sic causat animam primi cœli, quæ secundum quod anima, conversa stat ad aliud. Dum autem intelligit se ut ex nihilo factam, producit substantiam, in qua potentia ad esse per naturam materiæ primæ reperitur: et sic ait factum primum orbem.

Conformiter, secunda intelligentia tripliciter se intelligit. Et secundum quod intelligit se ut a primo, intelligit se in lumine pleno et exuberante: et ita constituit tertii ordinis intelligentiam. Ut vero se intelligit secundum id quod est, causat secundam animam nobilem, quæ secundi cœli motrix est. Dum autem intelligit se ut ex nihilo, secundum orbem producit. Et ita deinceps ponit Avicenna omnes animas cœlorum, et orbes ipsos, ac etiam intelligentias produci hoc ordine: sic ut ab infima intelligentia, quæ est post intelligentiam determinatam ad ultimum orbem et ipsius motricem animam, emanent formæ hujus mundi, et etiam animæ humanæ: ipsa enim præest sphæræ activorum et passivorum, et fluunt ab ea rationales mentes, sicut ab intelligentia sublimiori intelligentia declivior. Ceteræ vero formæ ab ea sunt, sicut est anima orbis ab intelligentia suo mobili præsidenti. Elementa quoque ab ea sunt, sicut est orbis ab intelligentia.

Hoc igitur modo Avicenna et Peripateticorum plurimi, universorum processum a primo statuunt.

Denuo, mundum fuisse semper ponit Avicenna, sicut et Aristoteles; et omnia hæc simul esse facta secundum tempus asserit, et prioritatem esse dumtaxat secundum naturæ ordinem. — Sed irrationabilis videtur hæc philosophia: causis enim secundis attribuere virtutem creativam, inconveniens prorsus est. Creare enim est infinitæ virtutis: quoniam non esse, distat ab esse infinite. Ideoque ipsum ad esse reducere, infinitæ est potentiæ. Nulla autem causa secunda est infinitæ potentiæ. Rursus, actus creationis, quia nihil præsupponit, cadit super ipsum esse simpliciter. Nullum autem agens in genere extendit se ad esse secundum se, sed solum ad modum entis producendum. Sed de hoc erit alibi inquisitio. Ceterum, quia hanc rerum processionem a primo, ponit tanquam naturalem effluxionem, salvat omnia quoad tempus simul fore producta. Non est autem intentum in hoc articulo positionem hanc impugnare, sed eam sic recitasse sufficit: posterius enim erit indagatio de his quæ continet.

Chapter 35 of 220