Skip to the text

Articulus 35

De multiformi emanatione et distinctione diversarum processionum.

ANTEQUAM vero determinetur, utrum processus rerum a prima causa sit naturalis effluxio, an potius libera et artificialis diffusio, vel certe formalis generatio, aut essentialis emicatio, an magis intellectualis et sapientialis emanatio; convenit de his distinctionem et descriptionem præinducere. Natura quippe determinata est ad unum, neque libere activa est, neque in oppositum suæ actionis potest. Ideo naturalis appellatur effluxio, dum causa agens necessario agit in sui diffusione: sicut lux solis lucem emittit, et fons rivum scaturit. Porro, dum agens per voluntatem agit, diffusio libera est. Artificialis quoque dicitur, secundum quod voluntas procedit in opus per rationem et formam intellectus illustrata. Quoniam enim ex se cæca est, non eligit operandum, neque transit in actum nisi prævio intellectu: objectum namque voluntatis est bonum intellectum. Denique formalis generatio aliud non est nisi processio formæ a forma, sicut fluunt radii visuales a colore et lumine. Essentialis denuo emicatio est, dum unum substantialiter communicat se alteri: quemadmodum de ideis et separatis rerum quidditatibus Platonici opinati sunt. Enimvero, dum causa producens, per præconceptam sui facti rationem et speciem agit, emanatio intellectualis est. Sed et sapientialis erit si factorum ordinem causa largiatur. Nil nempe prohibet has processiones aut ipsarum aliquas coincidere in re.

Chapter 36 of 220