Skip to the text

Articulus 36

Quod processio entium a Deo benedicto non sit naturalis effluxio, ut dixerunt Avicenna et Peripateticorum plurimi, neque essentialis emicatio, ut ait Plato, nec formalis generatio, ut quidam opinati sunt.

QUOD equidem in semetipso sterile sistit, infecundum perseverans, nil prorsus habet honorabile, secundum Proclum: quoniam, ut sexto Primæ philosophiæ ait Philosophus, semper causans dignius est quandoque dumtaxat et non semper causante. Causalis namque fecunditas non nisi ab exuberantia et plenitudine quadam emanat agentis. Primum porro, quum sit optimum, et non aliud quam supersubstantiale lumen, omnino et naturaliter fecundum est. Quumque sit ipsum semper in sui optima dispositione exsistens, ejus prorsus fecunditas nunquam sine germine stabit, sed erit semper et incessanter se diffundens et exserens: imo, quum sit naturaliter bonitas, naturaliter sui diffusivum est. Quoniam ergo emanationem quæ in divinis est ad intra et immanens, naturale philosophorum ingenium, quamvis subtile, prospicere non valuit, emanationem ad extra Deo coæternam posuerunt. Quoniam autem Deus naturaliter bonus est et interminatæ fecunditatis, divinæ naturæ conveniet aliqua actio secundum quod est natura, et aliqua secundum quod intellectualis exsistens. Omni namque enti seu essentiæ in quantum natura quædam est, quædam actio naturalis et necessaria convenire videtur: quemadmodum intellectus noster primis principiis naturaliter assentit, voluntas quoque in ipsum bonum secundum universalem ipsius rationem necessario fertur. Sic divinum ens ut natura est, actionem quamdam naturalem et necessariam habebit. Quia vero ejus natura est bonitas, bonitatis rursus essentialis proprietas est sui diffusivam esse, naturale erit Deo, et ut videtur, inseparabile necessario, ut se diffundat: et quum aliam diffusionem Dei quam creatarum rerum ab ipso non viderunt philosophi, posuerunt Peripateticorum eximii, Avicenna videlicet, Alphorabius et Algazel, et ut videtur, etiam ipse Aristoteles, emanationem rerum a primo per modum naturalis effluxionis.

Denique, quum hæc Dei bonifica natura sit omnino intellectualis, primum principium res non producit, nisi eas active intelligendo: simul enim se et causata intelligit. Se nempe intelligendo, propriam communicabilitatem intuetur: quam intuens, necessario formam sui facti præconcipit, antequam lumen ab eo effluat ad secundi constitutionem. Sed se sic intelligendo, propter propriæ naturæ bonitatem naturaliter se diffundit, tanquam necessario se communicet: non ut sit hæc necessitas coactionis et obligationis, sed immobilis potius complacentiæ, quum sit omni naturæ jucundum id agere quod ei secundum gradum naturæ competit. Hoc ergo modo ponit Avicenna res a primo procedere.

Si dixeris, Quomodo accipitur in divina essentia gradus naturæ distinctus a conditione intellectus? dicendum, quod omnis secundorum perfectio divino esse indistincte et simplicissime inest; aliæ tamen attributiones Deo conveniunt ut est voluntas, et aliæ ut intellectus, et item aliæ ut natura: secundum videlicet quod divinum esse a nobis multiformiter agnoscibile est, prout scilicet in entibus pluriformiter resplendet. Omnis equidem virtus et species, natura quædam est in quantum est essentia, a qua necessario fluunt posse et agere: sic quippe divinus intellectus natura est, et naturæ gradum ac proprietatem servans, quoniam secundum propriam subsistentiam manant ab ejus essentia posse et agere, quæ tamen in re naturæ identificantur.

Porro, hæc Avicennæ positio theologicæ veritati in parte magna videtur consimilis circa emanationem Verbi a paterno intellectu. Sicut namque primam intelligentiam ponit Avicenna, a divino intellectu per divinæ mentis præconceptionem naturaliter æternaliterque emanare; sic sancta tradit fides, a paterno intellectu filiale germen naturaliter et ab æterno prodire.1 Unde sanctus Doctor in Summa contra gentiles ait quemadmodum infelicis illius Arii error ex positione Platonicorum videatur exortus, quos et Avicenna sequitur in hoc quod post Deum ponit intelligentiam primam esse tanquam naturale germen divinæ fecunditatis.

Nunc vero inquirendum restat, an in naturali ratione permanendo, dicere oporteat rerum processionem a primo naturalem fore. Sed dicendum quod non. Primum enim est liberum agens; et ut cito demonstrabitur, divinus intellectus omnifarie liberrimus est, ideoque ejus bonifica natura est in ipso secundum modum intellectualem et omnino liberum. Nec immobilis complacentiæ est in agendo, sic ut non possit non agere; sed quemadmodum libere ab æterno omnia agere statuit, sic universa producit. Et per hoc ratio Avicennæ soluta est: si enim stemus in naturali lumine, nulla actio ad extra, neque sui diffusio, potest demonstrari ipsi necessario aut naturaliter convenire; sed naturalis actio ejus erit in sui ipsius beatissima contemplatione æternaliter sistere. Quumque divinæ naturæ libertas nulli prorsus obligata sit, nec ullam habens dependentiam, omnem creatæ essentiæ libertatem infinite superexcellit. In tantum tamen rerum effluxio a primo naturalis est, quod divinæ naturæ substantiales perfectiones, ut sunt esse, vivere et cognoscere, res creatæ participant. Sed hæc participatio neque in genere neque specie cum divina natura communicat, sed analogia dumtaxat.

Amplius autem, quemadmodum emanationem universorum a summo Deo et ideis, Platonici essentialem emicationem et formalem participationem appellabant (et de hujuscemodi positionis reprobatione jam antę in multis articulis disputatum est), fuerunt proinde quidam, qui rerum processionem a primo, non proprie factionem, sed dumtaxat formalem generationem nominandam finxerunt:2 ex quorum positione hæresis orta est. Dixerunt nempe, sic a natura divini luminis naturaliter mundum effluere, ut a luce radius, et a calore calor. Et est positio ista partim Platonem, partim Avicennam sequentium. Ob cujus destructionem, symbolus fidei factorem omnium appellat Deum. Est quippe positio hæc falsa omnino, et a philosophia etiam aliena. Quum enim primum agens sit infinitæ prorsus fecunditatis, et sublimitate infinita omne secundum supergrediens, cogitari non potest quomodo aliud determinatum in perfectione et specie ab ipso prodiret, nisi ipse donationem suam præintelligat, et ad capacitatem finiti effectus determinando limitet, ut vult Avicebron.3 Nec esset ratio cur tantæ perfectionis esset natura emanans, potius quam amplioris vel minoris: nihil namque determinat se ipsum ad substantialem perfectionem et speciem. Sed hujus positionis falsitas posterius patebit amplius, dum de libertate primi agentis et exemplari universorum ratione in ipso agetur.

Footnotes

  1. lib. IV, c. 6. ↩

  2. art. xxvi, xxviii et s. ↩

  3. p. 274 A et s. ↩

Chapter 37 of 220