Articulus 37
De libertate primi agentis.
QUONIAM denique natura est ad unum dumtaxat (non enim potest naturale agens quantum in se est non agere, sed uniformiter agit), ob id igitur, quod per necessitatem naturæ agit, non nisi unius effectus potest esse proxima causa. Ideoque Avicenna non nisi primam intelligentiam aiebat immediate a primo procedere: dixit enim primum per necessitatem naturæ eam producere. Quod vero sic agit, non est liberum agens. Actio quippe est suppositi tanquam ejus quod agit, et naturæ tanquam ejus quod est ratio et principium quo agendi. Dum ergo natura ad agendum necessitati subjacet, agens libere non agit, sed inevitabiliter, quum natura talis necessariam et indispergibilem causalitatis habitudinem habeat ad effectum. Nempe libere agit, qui causa sui et non alterius agit, dum videlicet causa agendi est in agente. Si igitur est agens naturaliter causans, non est ipsum agens causa sui pure et simpliciter, sed causa necessariæ habitudinis ad effectum et ob necessariam concomitantiam unius ad aliud. Hoc quippe modo Deum agere in rerum productione dici non potest. Liberum namque est, ut ait Aristoteles, quod est causa sui. Primum autem agens est potissime causa sui, quum ad nullum secundorum habeat dependentiam seu necessariam relationem: quia sibi per se, ex se, et secundum se, est plene sufficiens, quum sit (ut supra ostensum est) simpliciter in se ipso perfectum.1 Primum ergo omnino liberum est, tam in essendo quam in agendo. Agere etenim sequitur ad esse, nec in primo diversificantur esse et agere.
Præterea, natura necessario operans, non est in optima sui dispositione si non agat, quum nil possit expers fore naturali sua operatione: imo nec esse potest nisi operetur. Si igitur primum agens per necessitatem ageret, non bene se haberet non producendo ad extra, propter inditam suæ bonificæ naturæ naturalem inseparabilemque ad diffundendum se proprietatem. Itaque bonitas dispositionis divini esse pendet per aliud, et per ordinem ad secundum. Hoc autem falsum est: quoniam nunc ante multipliciter ostensum est, quod Deus, quum sit substantialiter ipsa sua bonitas, quomodolibet bonus est, et in se ipso omniformiter perfectus, omni extrinseco prorsus amoto. Primum ergo penitus liberrime agit. Amplius, quum liberum sit id quod est causa sui, quo quid elongatius fuerit ab habendo causam, eo est liberius. Primum autem nullam omnimode causam habet. Pura est ergo primi agentis libertas. Adhuc, nullum agens agit nisi propter finem. Sicut igitur habet se effectus ad finem actionis suæ causæ, sic se habet ad causalitatem causæ: quemadmodum si medicus sanitatem inducere velit, tunc si sine potione amara sanitas effici non possit, necessario habet de potione se primo intromittere; si vero sine ea sanitas fieri valeat, libere se ad eam convertit. Finis autem primi agentis est divina bonitas; et propter eam Deus omnia operatus est, ut etiam infra manifestabitur. Hæc autem a Deo plene et perfecte possidetur omni secluso extrinseco; nec habet aliquid indissolubilem ordinem ad eam, quasi sine ipso non valeat illa felicissime competere primo agenti. Nil ergo habet necessariam habitudinem ad causalitatem primæ causæ, ut naturaliter ab ea emanet.
Præterea, primum agens dignissimum et honorabilissimum est. Excellentius est autem libere producere ad extra, quam necessario. In hoc enim homo ceteris agentibus antefertur, quod est dominus actuum suorum, neque astrorum necessitabilis influxionibus. Multo ergo vehementius est primum libere agens, et plenum omnium operationum suarum dominium habens. Insuper, statim demonstrabitur quod primum sit volens, et per voluntatem agens; libertas autem primo inest voluntati: propter quod primus actor liberrimus prorsus est. Quod Platonicorum præcipui admiserunt; et in Fonte vitæ Avicebron id ipsum induxit.
Si dixeris, Liberum est in quo est agere et non agere; quod autem est tale, non prorsus incommutabile est, est enim in utrumque vertibile: primum vero est omnino immutabile. — Adhuc, Deum necesse est esse. Non ergo est esse ejus liberum: idem namque non est necesse et liberum. — Præterea, Deus agit per esse suum seu per essentiam, ergo per naturam: necessario ergo agit, sicut lux necessario lucet. — Amplius, dictum est, et Aristoteles hoc ait, quod dignius sit semper agere, quam quandoque et quandoque non. Deus ergo semper et æternaliter produxit; nec oppositum (ut videtur) potuit, quum non possit in id quod ei non congruit.
Sed dicendum pro nunc breviter, quia post erit de his explanatio, quod divini esse libertas non est ratione mutabilitatis, sed ratione inobligationis: divinum etenim ens ob sui superexcedentem exaltationem nulli obligatum est. Verumtamen incommutabiliter se vertit in id ad quod se convertit: non est enim in æterna voluntate novitas aut recens dispositio. Convertit se autem in id quod ei plus congruit; nec ab illo in aliud transponitur: sapientis enim est non per inconstantiam agere, ut ait Maschaallah. Deus quoque universa quæ circa opus suum contingere possunt, ab æterno in simplici mentis ictu contuetur. — Ad secundum dicendum est, quod ideo utique Deus liberrimus est, quia ipsum esse, est penitus necessarium. Quoniam quidem nullam habet sui causam, aut ad aliud dependentiam, ideo liber est omnimode; et ob eamdem rationem ipse necessario semper exsistit. Hæc namque primi libertas tali necessitati non repugnat, sed ei quæ est per dependentiam ad aliam causam; nec ideo sequitur quin libere agat. — Quod autem tertio additum est, per hoc solvitur. Nam primum, ratione suæ simplicitatis (non autem inevitabilitatis) dicitur per esse aut per essentiam agere: nihil enim est in ipso quod non identificetur naturæ agentis. — Quod denuo ultimo est appositum, transit et veritatem habet in his agentibus quorum perfectio dependet ab extrinseco, sicut in omni ente creato utique contingit. Non autem in primo ente habet hoc locum, quum neque per necessitatem causet, nec in rerum productione aliquid ipsi perfectionis adveniat.
Footnotes
-
art. xv. ↩
Chapter 38 of 220