Articulus 38
Quod divinum ens sit volens; et quemadmodum ei insit voluntas immobilis complacentiæ.
OMNIS porro virtus et natura propriam perfectionem appetit, et dum nondum eam habet, ipsam adipisci satagit. Et quidem quæ vita carent, naturali appetitu hoc faciunt, tanquam natura ad hoc instinctum imprimente. Opus equidem naturæ est opus intelligentiæ, secundum Averroem: quoniam ut idem ait, natura regitur ab agente infallibili et non errante, quod est intelligentia. Si ergo natura ob intelligentiæ impressionem, propriam perfectionem desiderat, amplius id ipsum intelligentiæ competere necesse prorsus est: quippe ut in libro Causarum scribitur, omne opus intelligentiæ est opus primæ causæ. Primum igitur vehementissime propriam perfectionem amat: est ergo volens. Amor enim et appetitus non nisi voluntati conveniunt. Præterea, omnis causa naturaliter diligit opus suum; omne quoque paternale et fecundum amat proprium germen. Signum vero hujus est conversio causati ad causam, et providentia seu conversio causæ ad causatum. Primum autem, omnium est fontale principium. Omnia igitur amat: volens est ergo.
Amplius, secundum Aristotelem in Ethicis, homo contemplativus est amantissimus Deo. Ipsum igitur amat Deus: itaque volens est Deus. Adhuc, Deus substantialiter felix est et omnino felicissimus, ut infra deducetur. Omne autem quod intellectualiter felix est, jucundum omnino est et penitus gaudiosum: est enim contentum in bonis quæ habet, nec aliud optat. Deus ergo gaudens est. Sed gaudere intellectuali gaudio, sine voluntate non contingit. Enimvero Deus omnium causa est per exemplarem ipsorum rationem, non quidem ab aliquo elicitam, sed ex se et a se conceptam, ut dicunt Plato, Avicebron et Boetius. Et hoc ante ostensum est.1 Quod autem sic causat, voluntarie causat: determinat enim naturam sui facti, et libere eligit in quo perfectionis gradu effectum constituet. Quia etenim perfectio Dei est prorsus infinita, et omne causatum determinatum est ad perfectionis terminum, fingi non potest cur hujus determinatæ perfectionis sit effectus, nisi propter ordinationem universaliter agentis intellectus.
Insuper, intellectus non exit in opus nisi per voluntatem. Nihil enim causat nisi propter finem aliquem. Finis vero et bonum coincidunt, secundum Aristotelem. Sed finis seu bonum, est objectum voluntatis, sicut verum intellectus. Necesse est ergo intellectuale agens, antequam in opus egrediatur, moveri a forma sui operis, quæ in ipso est sub ratione boni. Sic autem moveri a forma intellectus, est proprium voluntati, quæ movetur a suo objecto sub ratione appetibilis. Denique, bonum intellectum, est objectum voluntatis: oportet ergo ut bonum intellectum, in quantum hujusmodi, sit volitum. Quidquid enim apprehenditur sub ratione boni, apprehenditur ut appetibile, quoniam bonum est quod omnia appetunt. Divinus autem intellectus cognoscit se et omne ens perfecte. Ergo secundum proprietatem boni agnoscit se ipsum: se ergo sic comprehensum vult et amat.
Rursus, voluntarium est et volendo operans, cujus principium est in semetipso constituente singula in quibus est actus: hoc nempe primo maxime convenit, ut ostensum est, quum per rationem et scientiam a se et in se exsistentem, sit universorum fontana causa.2 Primum ergo volens est, et liberrimæ voluntatis, faciens omnia propter semetipsum ob superredundantem suæ bonitatis plenitudinem.
Verumtamen, quia in incommutabili ente necessario est semper quidquid illic semel fuerit, ideo divina voluntas immobilis complacentiæ dicitur. Deus quippe vult se ipsum necessario, quum sit ipse sibi ultimata felicitas et finis ultimus. Alia autem vult libere, ut ostensum est: non enim habent necessariam habitudinem ad finem divinæ voluntatis. Voluntas namque ea quæ sunt in finem non vult nisi secundum quod ad finem sunt necessaria. Quumque Deus in se ipso per puram suam bonitatem sit simpliciter felix, perfectus, et quomodolibet bonus, nil extra eum necessarium ordinem habet ad finem divinæ subsistentiæ et ultimati finis; sed dicitur Deus aliqua a se velle necessario, ratione suæ immobilis complacentiæ: hæc vero necessitas non nisi conditionis est vel ex hypothesi.
Denuo, est voluntas quæ est appetitus rei deficientis, quam quidam appellant appetitum desiderii: et hujuscemodi in Deo non est. Et de hac voluntate loquuntur philosophorum meliores, negantes in primo voluntatem esse, Aristoteles videlicet, Averroes, Avicenna, Theophrastus et Porphyrius.
Footnotes
Chapter 39 of 220