Articulus 39
Quod universi a primo processio, non incongruenter sapientialis ac libera et tanquam artificialis appelletur.
ENIMVERO, dum producens nedum causatorum substantiam producit, sed et ordinem illis largitur, sapientialiter agit: omnis quippe multitudo ordine carens imperfecta prorsus est. Primum autem perfectissimum est agens, secundum Platonem. Non igitur decet illud imperfectum opus producere: nedum ergo multorum causa est, sed et ordinis largitor est. Sapientialis est ergo universorum a Deo sublimi derivatio. Adhuc, secundum Platonem et Avicebron, primum agit per rationem interius præconceptam: imo omnia secundum archetypas formas in se et ex se conceptas, producit divinus intellectus. Ipse ergo cuncta in propriis essentialium perfectionum gradibus constituit: est igitur universorum ordinis primordialis origo. Itaque sapientialis est entium a Deo excelso causalis diffusio. Sed hoc posterius clarebit plenius. — Rursus, quoniam jam probatum est primum omnimode liberum esse, et totius libertatis fontem, constat cur libera dici valeat mundi molitio.
Denique secundum Aristotelem, ars imitatur naturam. Sed et natura imitatur artem. Est etenim ars quæ causatur a rebus: et hæc humana est, legem utique naturæ imitans. Est iterum ars quæ rerum causa est, et naturam ipsam constituens. Jam namque dictum est, quod natura regitur ab infallibili et intellectuali principio. Hæc quoque vera sunt, sive natura dicatur virtus diffusa in cœlorum substantiis, orbibusque et astris impressa potestas, sive sensibilium specierum catena, aut etiam ipsarum naturalis lex atque proprietas: omnia nempe hæc ab intellectibus separatis gubernantur. Porro, quum opus naturæ et intelligentiæ sit opus primæ causæ, eo quod primum sit fontanum regens, omnisque naturalis legis fontalis institutor; tam ars nostra quam natura, ac etiam intellectualium supermundanorumque gubernantium catena, divini intellectus artem imitatur. Propter quod non inepte a theologis laudatur Deus ars rationibus plena. Et videtur id ipsum ab Alphorabio præinductum: quippe ars, recta rerum factibilium ratio nominatur. Ideoque ideales entium similitudines quæ in Deo sunt, ars divinæ mentis optime profantur, quum sint universorum productiva principia et rerum ratio recta: imo non dumtaxat recta, sed totius rectitudinis mensura.
Ex his equidem jam elucescit quemadmodum entium processio a supersplendido divini luminis fonte, artificialis dici possit. Etenim secundum Aristotelem septimo Primæ philosophiæ, domus est a domo, et sanitas a sanitate: domus quidem sensibilis ab intelligibili domo; sic et mundus est a mundo. Mundus quippe corporeus, a mundo archetypo, ut ait Plato, et eum sequens Boetius, dum dicit: Mundum mente gerens pulchrum. Denique ut vult Alphorabius, sic sunt omnia a divina arte, quomodo essent artificiata a nostra arte, si ipsa ars nostra foret substantialiter artificis anima, et se ipsa simplici intelligentia artificiatorum productiva. Primum enim, quum sit in fine totius simplicitatis, est et ipsa ars sua, et per se supersimplici intellectu omnium causale principium.
Jam igitur manifestum et palam factum est, quemadmodum universorum a supervivali divinæ fecunditatis fonte emanatio, comparabilior sit sapientiali et liberæ ac artificiali processioni, quam naturali effluxioni, aut certe essentiali emicationi, seu etiam generationi formali. Verumtamen nulla prorsus processio in creatis entibus consistit, in qua sufficienter reluceat perfectio illius primævæ rerum institutionis a Deo.
Chapter 40 of 220