Skip to the text

Articulus 40

Quod rerum a Deo benedicto causalis diffusio, nec pure naturalis, neque pure artificialis dicenda sit.

QUOD autem in primis est per modum simplicem, in secundis est per modum compositiorem: quemadmodum intellectualis perfectio divinæ menti inest simplicius quam separatis substantiis, hisque simplicius quam humanis mentibus. Sic prorsus perfectio divinæ emanationis qua omnia a Deo in esse processerunt, non in una processionis specie et causis secundis competente plene relucere potuit, sed in multis generibus processionum amplius innotescit. Cernimus porro apud nos, quod artificiatorum causa causatis suis propriæ naturæ substantialem perfectionem non communicat. Non enim homo per artem operans, artificiato essentialem suæ speciei influit perfectionem, ut effectus aliquo modo per hoc prædicationem sortiatur suæ causæ: quoniam nullatenus dicitur domus vivens aut cognoscens seu rationalis, quamvis a vivo et rationali agente prodierit. Rursus, conspicimus quod naturale agens nequaquam libere se diffundit, quamvis effectum secundum naturam sibi similem efficiat. Quum igitur nunc præinductum sit, quod primum propriæ naturæ substantiales perfectiones secundis communicet, in tantum prorsus ut eadem divino enti et causatis attribuantur (sunt enim omnia bona quia a bono;1 et entium quædam vivunt, quædam autem cognoscunt et sapiunt: quæ utique Deo conveniunt): hinc palam est, quod non sit rerum a primo effluxio artificiali emanationi dumtaxat comparanda, sed et partim naturalis est; nec tamen pure naturalis, quia libera. Verumtamen, quoniam hujuscemodi divinæ naturæ communicatio, neque secundum unitatem generis nec speciei sed tantum analogiæ convenit creatis, ut ante habitum est; ob hoc simpliciter est universorum a summo Deo scaturitio, potius libera et artificialis diffusio, quam naturalis effluxio seu essentialis emicatio appellanda.

Insuper, ex hoc lucet quid contineat veritatis positio Avicennæ et etiam Platonis assertio. Quamvis namque dixerit Plato, primum bonum se substantialiter emicare et diffundere, non tamen dixit ipsum participantibus commisceri, sed eo plus esse exemptum ab omnibus quo foret prius et universalius, quemadmodum Proclus in Elementatione theorematica ait.

Footnotes

  1. art. xxiii. ↩

Chapter 41 of 220