Articulus 41
Quemadmodum in triformi causarum genere primum sit universorum causa.
QUATUOR etenim exsistentibus causis, duæ quidem intrinsecæ sunt, materialis utique et formalis, duæ proinde extrinsecæ, utpote finalis et efficiens. Quoniam igitur ostensum est, primum principium esse purum actum in se subsistentem, et propter ipsam suam supervivalem excellentiam nulli prorsus commiscibilem, constat ipsum nullius materialem aut formalem fore causam.1 Amplius, ante habitum est, quod primum nec est corpus, neque virtus corporea, nec virtus corporis, neque virtus in corpore :2 non est ergo materiale alicujus elementum, neque formale principium. Forma namque est entelechia materiæ; materia etiam a quantitate inseparabilis est: propter quod Averroes dimensiones interminatas dixit materiæ coæternas.
Non est ergo primum principium entium causa, nisi in biformi causandi genere. Et quidem quod sit omnium efficiens causa, nunc ante multipliciter probatum est.3 Est præterea et finalis omnium causa : omnia namque convertuntur in ipsum, quemadmodum ab ipso procedunt. Adhuc, finis et bonum coincidunt : quod igitur maxime bonum est, potissime habet rationem finis; ideoque sicut primum est omnis boni bonum, sic est omnium finium finis. Præterea, omne indigens desiderat conservativam sui causam : Deo autem omnia egent. Sicut enim diurnum jubar nec in ictu oculi sine præsentia solaris luminis permanet, sic prorsus subtracta influxione bonifica primi boni, omnis naturæ vultus discoloraretur, et universum esse secundorum in nihilum tanquam in sui primordialem originem vertetur. Primum ergo omnium finis est, et finale desideratum.
Porro agens non agit propter finem ipso decliviorem, sed sublimiorem : finis enim habet rationem optimi in omni ordine. Unde conspicimus, quod finis generationis in corruptibilibus est nedum esse et forma particularis generati, sed divini et perpetui esse secundum speciem participatio, secundum Philosophum et Boetium : et ob hoc dicitur, quod finis et efficiens sunt ejusdem ordinis. Primum autem omnino perfectum est, nec comparem habet neque contrarium. Nil ergo suæ actionis ultimatus finis esse potest nisi ipsum. — Enimvero efficiens dat effectui formam, ut ait Plato : Operi formam dat opifex suus. Quoniam namque effectus est suæ causæ imago quædam, necesse est ut ad similitudinem sui formet opus suus institutor. Propter quod dixit Aristoteles, quod agens agit propter assimilandum sibi passum. Quippe efficiens ut formans, per formam sui facti operatur : aut naturalem, ut ignis; aut intellectualem, ut voluntas. Ob id igitur efficiens causa etiam formalis dicitur. Est enim, secundum Platonem et Boetium, duplex forma, videlicet informans et foris manens. Sic enim separatas entium quidditates dixit Plato esse formas, eo quod omnia formarent, sicut cera sigillum, et tamen pure in se ipsis subsisterent. Sed quoniam non sunt tales formæ, ut ille putabat, intellectus separati et prima natura, non hoc modo formæ dicuntur. Intelligentia enim est plena formis et simplex in se subsistens essentia, ut auctor libri Causarum ait. Primum quoque cuncta superno ducit ab exemplo. Sic igitur primum est formalis causa, tanquam forma omnia formans. Unde quidam appropriatius loquentes, dicunt primum universorum fore exemplarem causam.
Sic ergo in duplici causarum genere dicitur primum entium causa, quia forma formans et efficiens, semper coincidunt neque separantur. Sed propter modalem diversitatem vicissim in triformi causandi genere dicitur primum agens universorum causa.
Footnotes
Chapter 42 of 220