Articulus 42
Quod in omni specie entis sit aliquod summum bonum, quod sit appropriatus finis rebus talis ordinis.
EST nempe cujuslibet rei summum bonum, id in quo ipsius excellentissima consistit perfectio. Perfectiones vero correspondent perfectibilibus. Unicuique ergo naturæ et enti competit aliquis appropriatus finis, qui est sibi summum bonum. Adhuc, summum uniuscujusque bonum consistit in hoc ut secundum propriam naturam res optime se habeat. Quumque nihil sit expers propria virtute et naturali operatione, nihil expers est suæ speciei et proprii esse summo bono. Natura enim omnis per operationem optimam suæ optimæ virtutis, in optima sui dispositione consistit. Præterea, natura et Deus nil faciunt frustra, secundum Aristotelem. Quod autem nullum sui finem habet nec propriæ subsistentiæ summum bonum, frustra est. Id namque frustra dicimus esse, quod ad nihil ordinatur, aut quod adipisci nequit hoc ad quod ordinatum est. Unicuique vero competit ordinari in aliud secundum suæ naturæ exigentiam, quoniam meliorum sunt meliores fines. Omne ergo ens et natura omnis, appropriatum finem habet, qui est ei summum bonum secundum naturalem propriæ speciei gradum.
Rursus, si natura omnis propriam perfectionem desiderat, tunc procul dubio excellentissimam sui perfectionem vehementissime amat. Sed tale omnium naturarum desiderium impossibile est inane esse, et ad impossibile tendere. In omni ergo specie entis est aliquod bonum summum et appropriatum ordini tali. Ob hoc denique nil carere potest naturali operatione: finis namque significatur semper et habet se per modum distantis ab ordinato in finem. Quod vero distat, per operationem acquiri oportet. Naturam igitur agere necesse est, si finem sui adipiscatur. Ideoque, quæ a suo fine minime distant, unica simplici actione ipsum consequuntur, ut sunt supermundanæ mentes; quæ autem amplius distant, pluribus motibus hoc faciunt. Et hoc in libro de Cœlo ab Aristotele dictum est. Quod si sit aliqua substantia quæ est sibi ipsi finis, illa per se et non diversa a natura operatione proprium finem utique possidet: hoc autem non nisi primo competit bono.
Chapter 43 of 220