Articulus 43
Quomodo universitas rerum finaliter atque differenter ordinetur et tendat in primum supersubstantiale purum bonum.
NIL porro finis est neque bonum, nisi secundum quod desiderabile est appetenti. Primum autem est fons omnis perfectionis, et causa cuncta conservans. Omnibus ergo desiderabilissimum est, et fontale principium totius desiderabilitatis: itaque est ipsum omnium principalissimus finis. Adhuc, nullus finis secundus appetibilis est, nisi in quantum participat rationem appetibilitatis a primo fine. Primus ergo finis, qui Deus est, maxime est finis universorum: quippe quum per hoc sit Deus rerum finis, quod ipsum omnia secundum modum sibi convenientem appetunt: quia namque omnia desiderant permanentiam sui esse, hoc autem sine primi influxione non acquirunt, omnia naturaliter ipsum appetunt. — Ex hoc palam est, quod iste entium appetitus summi boni aliud non est nisi conversio eorumdem in primum principium. Unumquodque enim in id convertitur a quo procedit, ut suæ bonitatis communicationem suscipiat, secundum Proclum. Denique, processioni parificatur conversio: quod enim a pluribus procedit, ad plura convertitur, quia per eadem est conversio, per quæ processio. Entium autem quædam immediate a primo producuntur, quædam autem per media agentia. Rursus, eorum quæ immediate a primo profluunt, unum est aliquo honorabilius et causalius, sicut intelligentia orbe. Denuo, a primo fluentium quædam fluunt essentialiter, quædam autem vitaliter, quædam vero intellective.
Quoniam igitur appetitiva ista secundorum ad primum finem conversio est, ut creata creantis causæ bonitatem participent, et divino esse assimilentur, constat ea quæ immediate a primo procedunt quoad substantiale esse, immediate in ipsum converti; quorum vero unum est alterius illuminativum, et quoad secundas perfectiones causativum, id quod perficitur, ad perficiens convertitur secundum quod ab ipso dependet. Hoc nempe modo secundum auctorem libri Causarum et Areopagitam Dionysium, intelligentiæ inferiores ad superiores convertuntur, ut ab eis intellectuale lumen in ipsis confortetur et amplius purgetur: quemadmodum in corporum ordinibus mundana corpora ad cœleste corpus convertuntur. Nam secundum Augustinum et Avicebron, quod in corporalibus facit situs, in spiritualibus efficit ordo. Quæ autem a primo mediate causantur, ad illa primo convertuntur a quibus proxime dependent: quoniam illic incipit conversio, ubi terminatur processio. Ideo plus a primo distantia, compositius atque debilius divinorum donorum largitiones suscipiunt, secundum Aristotelem. Enimvero quædam dumtaxat essentialiter primum appetunt: ut naturalia, quæ ex impressione universalis naturæ et gubernantis intelligentiæ, in primum bonum tendunt, quemadmodum sagitta ex directione sagittantis in signum meat. Intellectuale etenim agens, naturam in finem sui operis contemplans, naturale sibi desiderium proprii finis et boni imprimit: et sic ea quæ cognitione carent, boni appetitiva sunt. Rursus, quædam vitaliter primum appetunt, quæ videlicet vitam participant: quibus primum vivens providet de his quæ vitam in ipsis conservent, aut in specie, aut certe in supposito. Cetera vero intellectualiter et cognitive atque dilective in primum convertuntur: quæ videlicet divini luminis primo et intelligenter sunt capacia: hæc enim immediate a primo illustrantur.
Nunc igitur explanatum est, quod primum sit omnium finis et ratio totius desiderabilitatis, et quemadmodum differenter entia creata appetant et tendant in omnium fontanum bonum.
Chapter 44 of 220