Articulus 44
De fine creationis mundi: in quo ostenditur quemadmodum ejusdem plures fines ponantur, quum sit tamen omnium unus simplicissimus finis, qui est Deus.
QUONIAM vero rerum creatarum summum bonum est ut unaquæque secundum conditionem propriæ naturæ et speciei divino esse assimiletur, constat quod finis productionis universi sit ut in entibus creatis divinæ lucis ac primæ bonitatis appareat relucentia: hæc enim idem sunt. Unde Plato in Timæo ait: Dicendum ergo cur conditor fabricatorque universi omne hoc instituendum putaverit. Optimus erat: ab optimo porro invidia longe relegata est. Et post, mundanæ molitionis finem propalans, addit: Itaque consequenter sui similia cuncta, prout cujusque natura capax beatitudinis esse potuit, effici voluit. Denique, idem est finis rei et constitutionis ejus: hoc namque est entis creati finis, propter quod opifex Deus ipsum effecit. At vero quum sit Deus mens cujus intellectus et visus ac contemplatio, juxta Platonem, in rerum emanatione ad earumdem optimum bonum speculatur; quumque ipsius bonitas sit fons omnis perfectionis: ipse est ratio totius desiderabilitatis. et omnium finis. Neque enim est aliquid desiderabile et finis seu bonum, nisi ut participata quædam exsistens primæ bonitatis et finis primi similitudo, atque ad primum finem perducens. Ideoque utique, quamvis primum agens universa condiderit propter uniuscujusque proprium finem ac proximum, tamen propter suam bonitatem ultimate omnia creavit: quoniam nullius naturæ proprius finis appetibilis est, nisi in quantum prima bonitas est ejus bonum. Primum enim est omni bono bonum, nec esset res sibi ipsi amabilis aut bona sine ipso.
Nunc itaque elucescit, quomodo unius possunt esse plures fines: sicut dicitur, quod virtus vel sapientia sit finis animæ; et rursus, finis ejus est Deo assimilari et uniri. Horum nempe unus est communis, alter vero specialis; aut certe unus est propter alterum. Deus autem est omnium finis objectaliter, alia vero sicut formalis perfectio.
Chapter 45 of 220