Skip to the text

Articulus 45

De fine seu felicitate cujuslibet intellectualis substantiæ.

ENIMVERO, quemadmodum intellectualis hypostasis ceteris naturis sublimior est, sic prorsus ejus finis digniori nomine exprimitur quam rerum ceterarum. Unde fit ut quamvis in omni specie entis sit aliquod summum bonum speciei illi appropriatum, nullibi tamen nisi in intellectuali essentia, bonum tale, felicitas seu beatitudo talis modi entis appellatur: quoniam nullum subsistens felix proprie seu beatum dicitur, nisi intellectualis hypostasis. Quippe jam nunc habitum est, quod unicuique competat suus finis et finale bonum secundum optimam suam virtutem et actionem. Intellectus autem est dignissima et divinissima virtus, secundum Aristotelem. Ideo necesse penitus est ut intellectualis naturæ felicitas in optima intellectivæ potestatis operatione consistat. Efficitur autem actio digna et nobilis ex parte objecti, seu etiam ex parte finis et modi operandi circa objectum. Non enim ideo dumtaxat actio mentis digna est, quia de nobili objecto; aut ideo vilis, quia de ignobili: qui etenim de turpibus et libidinosis voluptatibus veritatem discutit, vel zelo virtutis effatur, nobiliter utique agit, quamvis de turpibus determinet. Rursus, qui de primo non recte aut obliquo fine philosophatur, ignobiliter agit, licet de summo bono loquatur. Ob hoc itaque dictum est, quod ex parte objecti, vel certe ex parte finis et modi agendi circa ipsum, actionis nobilitas attendenda sit. In ea ergo intellectus operatione est ipsius felicitas, quæ est circa optimum intelligibile secundum convenientiorem naturæ suæ maneriem. Primum vero optimum intelligibile est, quum sit ipsum substantialiter verum, veritas prima, et totius veritatis ratio fontana. In hoc ergo uniuscujusque intelligentialis substantiæ consistit felicitas, ut primam veritatem secundum naturæ suæ congruentem maneriem contempletur.

Adhuc, uniuscujusque naturæ finis est, ut in quantum fas est, divinæ luci uniatur, quum omnia convertantur in primum principium, secundum præinducta.1 Nulla autem virtus cognoscitiva, vicinius Deo unitur intellectiva potentia: quæ intelligendo, naturam intellecti quodammodo contingit. Hoc est ergo intelligentis finis, ut primo vero per intellectum uniatur. Amplius, in illo consistit intellectualis naturæ beatitudo, per quod plura sibi bona innascuntur primordialiter ac principiformiter. Intellectus autem est hujusmodi. Est namque amoris delectationisque interioris causa: amor enim in agnitione veri fundatur; similiter et interior delectatio. Quippe voluntas non nisi secundario movet intellectum, in quantum scilicet intelligere apprehenditur ut bonum. Intellectus enim proponit voluntati intellectum, et movet eam per modum quo finis movet, quum bonum intellectum, sit objectum voluntatis.

Denique, optima entis virtus ea est a qua ratio speciei suæ accipitur; ab intellectu autem separatæ substantiæ, rationalis etiam anima, speciem sortiuntur: unde necesse est ut secundum intellectum conveniat eis felicitas. Dicuntur enim substantiæ tales, intelligentiæ, ratione intellectus: principaliter igitur in intellectu est felicitas, deinde in voluntate, quæ etiam immaterialis virtus est et inorganica, et post intellectum dignissima. Amor autem in voluntate est. Sed quoniam amor est tam de non habito quam de habito, in eo non consistit principalius felicitas, sed potius in contemplatione, ad quam sequitur amor. Propter quod Salvator ait:2 Hæc est vita æterna, ut cognoscant te Deum verum, etc. Amor itaque perfectus non est, nisi in quantum est jam habiti: non ergo ratione sui perfectus est. Felicitas autem per se perfecta est. Contemplatio vero non est nisi jam habiti: perfectio namque intellectus, est secundum quod intelligibile ei unitur. Voluntatis autem perfectio in unione sui ad volitum consistit: ideoque tam in tendentia quam in termino est amor. In amore equidem tendente tantum, non est felicitas: ille enim imperfectus est, neque contentum reddit appetitum. Rursus, amor habiti et præsentis perfectus est ratione unitionis; hæc vero unitio ejus, ratione contemplationis est, aut certe contemplatio ipsa: jam enim de intellectuali amore fit locutio. Elucescit igitur, quod contemplatio sit formalior beatitudinis ratio quam amor.

Verumtamen per modum quemdam in actu voluntatis consistit felicitas, ratione jam dicta; sic etiam in delectatione interiorum potentiarum actus concomitante, vicissim beatitudo constituitur, quemadmodum dici consuevit, quod summum bonum hominis sit agnitio veri, operatio boni, et delectatio in utroque: hæc namque secundum diviniores suas potestates ei competunt. Propter quod dixit Avicenna, animam corpori infusam ut mundificetur et sanctificetur. Et hoc ante eum Socrates et Plato testificati sunt. Consistit itaque in operatione contemplativæ intelligentiæ felicitas principaliformiter, sed non nisi secundum quod eam assequuntur amor et gaudium. Ob hoc nempe dixit Boetius, quod felicitas est status omnium bonorum aggregatione perfectus, tanquam non in nuda contemplatione consistat.3 Nunc denuo innotescit, cur actiones virtutum operativarum in actionem contemplativæ potentiæ ordinari dicantur. Constat igitur, quod intelligere Deum, sit finis omnis intellectus: cujus signum est, quod naturaliter id ipsum omnis intellectus appetit; nec sistit mens in agnitione causatorum, donec perveniat ad primam causam. Si quoque omnis natura primum bonum appetit, tunc utique mens quælibet illud intellectualiter desiderabit. His autem concordat traditio Aristotelis, dum decimo Ethicorum ait, ultimam hominis felicitatem esse speculativam, quantum ad speculationem optimi speculabilis.

Footnotes

  1. art. XLV. ↩

  2. Joann. XVII, 3. ↩

  3. De Consolat. lib. III. pros. 2. ↩

Chapter 46 of 220