Articulus 46
Quod neque in contemplatione primæ veritatis quæ communiter omnibus inest, nec in ea quæ est per fidem, neque in illa quæ habetur per demonstrationem, sed nec in aliqua speculatione veri præsenti vitæ possibili, sit constituenda humana felicitas.
DENIQUE felicitatem perfectum bonum felicitabilisque desiderii contentativum fore, ex præinductis palam est. At vero felicitas optima, est optimæ virtutis operatio secundum statum perfectum, secundum Aristotelem; aut certe secundum Boetium, status omnium bonorum aggregatione perfectus est felicitas. Adhuc secundum nunc habita, in ea intellectus operatione quæ sibi secundum nobilissimam dispositionis suæ maneriem convenit, felicitas utique consistit. Cognitio autem Dei omnibus communis, est illa qua confuse et indistincte cunctis, etiam barbaris populis, innotescit Deum esse: quod cultus gentium ostendit, quo omnes id quod Deum existimant colunt. Hæc quippe cognitio imperfecta omnino est et confusa. Scitur enim in ea Deus secundum quædam communia dumtaxat, videlicet ut primum regens seu potens. Utrum vero tale ens sit incorporea natura, perfecta et æterna, unica tantum et infinita, nondum claruit: non est ergo in ea humana felicitas.
Conformiter, neque in speculatione fidei consistit felicitas: hæc enim in sublimiorem perfectioremque agnitionem ordinatur; felicitas vero est quid ultimate intentum, quum sit rei finis. Adhuc, fidei cognitio ex parte cognoscentis penitus incompleta est: non enim capit ratio quibus assentit. Non est igitur in ea felicitas. Verumtamen ex parte objecti dignissima prorsus exsistit. Amplius, felicitas naturalis convenit naturæ secundum sui essentialem et intrinsecam perfectionem, a qua videlicet fluit optima ipsius virtus, ut nunc dictum est; fides vero non competit menti per lumen naturæ et principium intus exsistens, sed per lumen gratiæ et extrinsecum illustrans: non igitur est in ea animæ beatitudo. Adhuc, fides neque animum quietum, nec Deo proximum efficit: hoc enim cognitio illa dumtaxat facit quæ est per speciem. Non ergo in ea beatitudo statuenda est.
Enimvero neque in contemplatione Dei demonstrativa, qua videlicet distinctius agnoscitur Deus, vel per abnegationem vel per positionem (quemadmodum prius elucidatum est), consistit felicitas. Proprietates namque felicitatis sunt, omnem miseriam excludere, animum quietare, et omnem potentialitatem desiderii actuare et perficere: adepto namque fine, cessat motio. Cernimus autem, quod quo plura de Deo nobis demonstrentur, eo ampliora scire concupiscimus: non ergo quietat mentem ista cognitio. Plurimum etiam incertitudinis habet, propter nimiam excellentiam et simplicitatem intelligibilis supra naturam et modum ratiocinantis et potentialis intellectus: quod ex multiplicitate opinionum patet illorum qui naturam divinorum per demonstrationis processum scrutari conati sunt. Rursus, intellectus possibilis, quum sit in potentia ad omnes formas intelligibiles, sicut materia ad formas sensuales, secundum Averroem, qui etiam ait, quod intellectus possibilis sit infinitæ potentiæ in recipiendo; ideo non potest per demonstrationis processum reduci ad actum perfectum: demonstratio enim per quædam propria procedit, et ex sensitiva cognitione ortum sumit, secundum Philosophum primo Posteriorum. Sed non omnia ex quibus divini esse demonstrativa speculatio haberi potest, secundum proprias sui rationes et species cognoscibilia sunt a nobis, nec sensui subjacent: non est ergo talis contemplatio felicitans, quietans, aut perfecta.
Porro, ex hac radice facile est ostendere, quod in hac vita non sit animæ naturalis beatitudo statuenda. Si etenim loquamur philosophice, tunc intellectualis anima, quum sit naturaliter immortalis, ut posterius deducetur, sublimioris et deiformioris vitæ est ac status separata luminibusque separatorum intellectuum immediate unita, quam sit in corpore existens. Si vero theologicam veritatem sectemur, tunc utique felicior est status sanctæ mentis separatus, quam corpori communicatus secundum suam corruptibilem quam nunc habet harmoniam, destructibilemque dispositionem. Nunc autem inductum est, quod felicitas secundum optimum statum sit unicuique attribuenda. Quumque sit homo vel maxime secundum Aristotelem, vel totaliter secundum Platonem et Avicennam, suus intellectus, hominis felicitas non hujus vitæ est, sed altioris status. Præterea, sine stabilitate et securitate atque quiete nullus prorsus felix dicitur: sed in hac vita nullus tam stabilis esse potest, quin possibile sit eum per infortunia et infirmitates in miseriam quamdam delabi. Rursus, non sinit præsentis vitæ conditio incessabiliter insistere mentem speculationi: itaque ob instabilitatis adhæsionem non est quis in hac vita felix. Denuo, quemadmodum felicitas est desiderabilissima, sic ejus amissio pœnalissima est. Quoniam igitur necesse est hominem mortem non evadere, possibile quoque est ipsum multipliciter a perfecta contemplatione impediri. Ratione igitur insecuritatis nullus perfecte felix est in hac vita. Quippe nunc ostensum est, in nulla divinorum agnitione huic vitæ possibili contentari seu sistere intellectuale desiderium. Ob hoc igitur non est in hac vita perfecta ac ultimata felicitas: quam omnis utique natura, virtus et species secundum propriæ perfectionis subsistentiam desiderat. Neque inane est tale entis desiderium, neque potest humanus intellectus felicitate ea frustrari ad quam naturalem inclinationem habet.
Chapter 47 of 220