Skip to the text

Articulus 47

In cujus intelligibilis contemplatione sit naturalis rationalis animæ beatitudo statuenda objectaliter finaliterque.

QUEMADMODUM autem separatæ animæ status deiformior est atque liberior, sic prorsus ejus operatio purior est et desiderabilior.1 Unde Stoicorum philosophiam quidam imitans, quum Platonem in Phædone immortalitatem animæ probantem audisset, præ desiderio felicitatis ac status animæ separatæ se peremisse scribitur. Porro hoc omnes aiunt, idem esse, bene vivere, convenienter agere, et felicem esse. Necesse itaque est ut in illius intelligibilis contemplatione consistat naturalis beatitudo animæ separatæ, per cujus unionem optime secundum naturæ suæ proprietatem vivit, ac convenientius agit. Unio vero hæc animæ separatæ aliud non est nisi conversio ejus ad intellectuale lumen superioris intellectus, secundum Dionysium et Avicennam. In illius igitur intelligibilis contemplatione beatitudo naturalis animæ separatæ statuenda est, per cujus contemplativam unionem, seu cui unita, fortius illustratur, sincerius intelligit, et primæ veritatis puritatem splendidius intuetur. Idem namque est investigare, in cujus intellectus unione, seu in cujus intelligibilis contemplatione, sit naturalis animæ separatæ felicitas: in separatis enim a materia idem est intelligens et intellectum, secundum Aristotelem tertio de Anima. Ideo unio ad intelligibile, est contemplatio ipsius.

Inquirendum ergo restat, quæ sit illa intellectualis et separata substantia per cujus unionem felicitetur anima separata, an videlicet sit primus intellectus, aut potius intelligentia. Denique secundum Dionysium, Augustinum et Avicebron, quod in corporalibus agit situs, in spiritualibus efficit ordo. Intellectuales etenim radii primæ lucis ordine decentissimo defluunt a primis intellectibus usque ad extremos:2 lumen quippe primi intellectus fortissimum est, et capacitatibus inferiorum deatarum mentium improportionatum, donec per intermedios supercœlestes animos ipsis coaptetur, ut in libro Causarum dicitur. Quoniam igitur rationalis anima in umbra ultimæ intelligentiæ creata est, palam fit quod lumen ultimæ intelligentiæ proportionatum est ei amplius: sic quod per ipsum distinctius cognoscit et sublimius. Cujus ratio est, quia ut auctor libri Causarum et Proclus attestantur, intellectus primorum ordinum, quo fuerint primo intellectui viciniores, eo universalioribus paucioribusque speciebus perfectius intelligunt, inferiores vero, per species particulariores et plures. Unde et primus intellectus una simplicissima specie omnia plene contemplatur: et ob id, quod est ipsi vicinius, est utique et ei similius. Non igitur descendunt species primorum intellectuum in animam nisi per intermedios: et si descenderent, distinctam cognitionem in ea non causarent, quum sint sibi improportionatæ.

Nunc igitur manifestum est, quod per contemplationem intelligentiæ imi ordinis, ac unionem ad ejus intellectuale lumen, sit naturalis beatitudo separatæ animæ statuenda. Per hoc enim convenientissime agit, vivit et intelligit, propter immediatum ordinem et proportionis habitudinem connaturaliorem ad eam: non sic ut anima illic sistat, sed quia per hoc, ceterorum et summi Dei naturam puritatemque limpidius agnoscit: quoniam naturali virtute nullus creatus intellectus Deum contemplari potest per essentiam, sed dumtaxat per secundorum deiformem relucentiam. Clarius nempe in unione ad intelligibile lumen intelligentiæ imæ, ut jam ostensum est, ordinem et naturam totius entis speculatur anima separata.

Quod si dixeris: Quemadmodum felicitas est perfectum bonum, sic quietat felicitatam mentem. Sic igitur nil ultra intelligentiam ordinis imi desideraret anima, sed illic sisteret: quod prorsus falsum est. Sed hoc nunc solutum est. Intelligentia namque sic quietat et felicitat separatam animam, quia per ejus unionem fit anima felix, tanquam omnium contemplatrix luculentior effecta, non quasi in ipsius nuda speculatione sistens. Licet etenim secundum prædeterminata, in contemplatione veri sit omnis intellectualis naturæ felicitas, non tamen sic ut gaudium et amorem, quæ voluntatis sunt, præscindat contemplatio, sed quoniam perfectissima ac nobilissima mentis actio est contemplatio, quum per eam ceteræ perfectiones enascantur.

Si igitur rursus dixeris: Nobilior est animæ separatæ contemplatio qua Deum adspicit, quam ea qua intelligentiam agnoscit: non ergo in contemplatione intelligentiæ recte ejus felicitas posita est. Dicendum, quod unicuique secundum suæ speciei qualitatem debetur felicitas. In eo ergo intelligibili est uniuscujusque felicitas, per cujus unionem pertingit ad primæ veritatis contemplationem propriæ suæ naturæ congruentem. Non enim naturaliter cognoscit mens creata quidditatem divini entis, propter ipsius incircumscriptibilitatem. Hoc autem convenit animæ per intelligentiam sibi propinquiorem, ut habitum est. Dum ergo dicitur, Perfectior est primi contemplatio; distinguendum est. Verum equidem est hoc ex parte objecti, non autem ex parte cognoscentis: plenius enim intelligit anima intelligentiam quam primum.

Et si iterum dixeris: Desiderabilius est id paucum quod de primæ veritatis contemplatione habemus, omni eo quod de secundis speculamur, secundum Aristotelem: in illo est ergo felicitas finaliter statuenda. Responsio nunc data est. Non enim intendit articulus, quod in unione ad lumen intelligentiæ imæ et ipsius contemplatione consistat hujuscemodi felicitas animæ separatæ, nisi pro eo quod primum intelligibile speculari nequit secundum puritatem qua in se ipso subsistit, sed per proximam immediatamque unionem ad intelligentiam contemplatur anima primam veritatem secundum propriæ suæ speciei analogiam et modum. Hoc nempe intendebat articulus ostendere, quod naturalis felicitas animæ separatæ non sit in agnitione primi intellectus, quasi ipsa sit illi immediate naturaliter unibilis.

Hæc porro de naturali beatitudine sanctarum animarum dicta sunt. Quid autem de ceteris animabus philosophandum sit, ex sequentibus patebit.

Footnotes

  1. Cleombrotus. ↩

  2. De Cœlest. hier. c. VII-x, xiii. ↩

Chapter 48 of 220