Skip to the text

Articulus 48

De positione Avicennæ circa naturalem animæ beatitudinem.

PRÆINDUCTIS equidem consentiens Avicenna Peripateticus, naturalem animæ separatæ felicitatem in unione ad intelligibile lumen imæ intelligentiæ, ejusque contemplatione secundum modum nunc præostensum, constituit: hoc dicens, animæ felicissimam fore vitam exuberantissimamque et incessabilem gloriam, ut hoc modo separatis substantiis assimiletur. Porro ut idem ait, unitur anima corpori ut sanctificetur et emundetur: sanctificetur quidem in affectu per virtutem; mundetur autem in intellectu per sapientiam. Eas ergo animas quæ suæ unionis ad corpus adeptæ sunt finem, sanctas appellat et felicitatis prætactæ post separationem capaces: et quo puriores sapientioresque factæ fuerint in corpore, eo multiformiori lumine atque jucunditate ipsas irradiari a separato intellectu profatur. Enimvero injustas animas hac ait beatitudine privari: quam utique privationem eis injustitiæ commissæ retributionem fore inducit. Verumtamen, quoniam mali adhæsio accidentalis est animæ et innaturalis, perpetue inesse nequit, ut ait: ideoque animas injustas tandem a tali infelicitate eripi, luminique separati intellectus uniri asserit; sic tamen, ut defectuosius atque confusius illustrentur, quemadmodum indoctorum et infantium animæ. Nulla etenim separata anima, etiam indoctorum, potest penitus expers esse hujuscemodi illuminativæ influxionis. Sed indistinctius intelligibiles recipit formas una quam altera, tanquam non decorata seu conformis facta separatis substantiis.

De hac denique materia ceteris sublimius videtur Avicenna locutus: ab Aristotele enim determinata non reperitur. Sed quod tales animas injustas resurgere ait ad felicitatem, rationem efficacem non habet. Quia namque corpori anima unitur ut sanctificetur, et ad beatitudinem aptetur a corpore separata, non videtur habere facultatem reparationis, quasi medio ad finem ordinato carens. Rationabilius igitur videntur dixisse qui eas ponebant perpetue deprimi et naturali felicitate privari, atque in innaturali (terrestri videlicet) loco obtenebratas recludi.

Chapter 49 of 220