Articulus 50
In quo Alexander Peripateticus, Averroes commentator et Abubather statuerint finalem hominis felicitatem: in quo declaratur quomodo inter meliores Peripateticorum sit diversitas in explanando mentem Aristotelis circa præsentem materiam.
¹ In archetypo spatium erat: desiderantur enim quædam. (Ex edit. Colon.)
HOC denique Peripateticorum solenniores pene universi concorditer asserunt, quod humanus intellectus in præsenti vita possit substantias separatas secundum proprias ipsarum quidditates contemplari: et hoc dicunt fuisse de mente Aristotelis. Quippe in determinando modum possibilitatis hujus, maxima est inter ipsos diversitas. Alexander enim, Averroes et Abubather, hoc concorditer dicunt, quod anima, quæ humani corporis entelechia est et substantialis actus, sit destructibilis pereunte corpore. Quoniam, ut auctor libri Causarum et ante eum Proclus testati sunt, omne compositum ex contrariis aut delatum super illud, dissolubile prorsus est et alteri hypostaticum; forma vero quæ est corporis actus primus, super compositum delata est utique: dispergibilis est ergo ab esse, ut inferunt. Verumtamen inter hos rursus non pauca diversitas est. Averroes enim et Abubather intellectum dicunt incorruptibilem, separatum et immixtum: quemadmodum ante eos dixit Aristoteles, et ante eum Anaxagoras; sed dicunt animam humanam neque formaliter, neque substantialiter fore intellectualem, sed dumtaxat per irradiationem intelligentiæ agentis et separatæ. Unde Averroes dixit intellectum possibilem in omnibus hominibus fore unum numero. Dixit namque eum non esse aliud quam intelligentiam illustrantem animas hominum: quæ ideo possibilis dicitur, quia mediantibus phantasmatibus et passivo intellectu, qui est virtus cogitativa, unibilis est nobis; et per hoc dixit hominem intellectualem fieri. Abubather equidem dixit intellectum non esse in nobis secundum substantiam, sed per esse quoddam: quemadmodum natura lucis est in corpore terso, pervio et polito, per esse cujusdam resultantiæ, et non per substantiam. Insuper, solus Alexander intellectum posuit destructibilem et perfectionem materialem. Dixit enim eum non esse nisi perfectionem animæ ex cœliformi elementorum æqualitate orientem: dum videlicet ad maximam cœlestis dispositionis conformitatem rediguntur elementa per fractionem contrarietatum quæ in eis sunt. Ideo dixit formas cognoscibiles simplicius sibi inesse, tandemque sic perfici posse, ut splendeat in eo lumen intelligentiæ ut sol in cœlo: et per hoc asserebat eum substantias separatas posse in hac vita speculari.
Hi itaque et qui eos secuti sunt, finalem hominis felicitatem ponunt in contemplatione separatorum intellectuum in hac vita. Et hoc volunt esse de mente Aristotelis. Enimvero Alphorabius, Theophrastus, Avicenna et Algazel, animam dicunt formaliter et per speciem propriam intellectualem fore, et substantias separatas posse in hac vita contemplari. Sed quemadmodum dicunt eam a corpore separabilem et immortalem, sic prorsus ponere habuerunt finalem et plenam ipsius felicitatem in hac vita non esse statuendam, sed in ea potius in qua irreverberabiliter indefectibiliterque stabit ad illustrationem et contemplationem supermundanorum animorum conversa. Et hoc dicunt fuisse de mente Aristotelis. Sunt autem et præsentis temporis quidam, vel re vel potius nomine tantum philosophi, qui Alexandrum de natura animæ optime philosophatum reputant:1 quem tamen Albertus rudibus et indoctis philosophis non irrationabiliter comparavit, eo quod solus inter omnes egregios philosophos, intellectualem virtutem destructibilem dixit.
Verumtamen hoc convenit scire, quod Peripateticorum princeps Aristoteles, in libro Ethicorum de felicitate præsentis vitæ specialiter loqui intendit. Propterea nempe dixit, non simpliciter posse hominem felicem fieri.2 Ostensum enim ante est, quod in hac vita non possit fore intellectus humani vera et naturalis felicitas. Necessarium equidem est, ut quemadmodum intellectualis substantia ceteris naturis est perfectior, sic et illis sublimius proprium finem, qui est ei felicitatis objectum, aut finalis beatitudo, pertingere possit. Ceteræ autem naturæ in tantum proprium finem assequuntur, ut naturale ipsarum desiderium quiescat in illo. Necesse igitur est id ipsum intellectui potius convenire. Sed nunc supra multipliciter probatum est, intellectualem appetitum non quietari neque sistere in contemplatione huic ejus statui competente. Necessario igitur consequens est ut in vita alia hoc ei conveniat: præsertim quum natura non tendat ad impossibile, neque (ut ait Philosophus) possibile sit naturale desiderium inane fore et frustra.
Amplius contra has opiniones nunc disputandum non est: sunt enim in eis multa propter quæ posterius latius loquendum est de eis. Quod enim animam intellectivam dixit Alexander corruptibilem, omnino perniciosum est. Sed non minus intolerabile est, quod Averroes et Abubather finxerunt.
Denuo, quid sit de hoc sentiendum, quod omnes dicunt de contemplatione substantiarum separatarum in hac vita, loco suo et singulari inquisitioni reservandum est: altissimum enim est hoc negotium.
Footnotes
Chapter 51 of 220