Skip to the text

Articulus 51

De positione Thomæ et Ægidii de Roma, et quorumdam aliorum doctorum nostræ religionis non mediocris auctoritatis, circa naturalem animæ separatæ felicitatem.

SANCTUS Thomas in editione quam de Fide catholica induxit, et ipsum secutus Ægidius, circa naturalem animæ felicitatem aliter locuti sunt.1 Ait namque Thomas in Summa contra gentiles, naturale separatorum intellectuum desiderium, seu etiam humani, nec sistere neque quiescere in contemplatione primæ veritatis, qua dumtaxat agnoscitur secundum quod in entibus creatis resplendet atque cognoscibilis consistit. Propterea nempe positionem Avicennæ nunc ante laudatam Ægidius non suscipit.2 Sed neque Thomas admittit alicujus creati intellectus naturale desiderium quietari posse citra eam divinæ contemplationem essentiæ, qua videtur sicuti est, secundum propriam videlicet sui naturam, et ut in semetipsa subsistit. Ideo secundum eum, naturalis felicitas creati intellectus in contemplatione creati intelligibilis non est, neque in agnitione primi veri ut in secundis relucet: quoniam secundum nunc ostensa, et ut ipse admittit, cujuslibet naturæ, et potissime intellectualis substantiæ, naturale desiderium illo quiescit adepto, quod sibi finis est aut naturalis felicitas. Si ergo intelligentialis hypostasis naturalis appetitus, in ea tantum primæ veritatis speculatione quietus est qua agnoscitur secundum sui quidditatem et per essentiam, tunc utique hoc erit naturalis omnis creati intellectus beatitudo.

Hujuscemodi porro positionem his satagit rationibus fulcire. Cognitio qua Deus cognoscitur per speciem creatam, et ut in secundis resultat, imperfecta est: omnis enim creata virtus, natura atque perfectio, a plenitudine ac supervivali exaltatione divini esse infinite occumbit, et igitur divinam puritatem non nisi incomplete repræsentat. Omne autem imperfectum appetit perfici. Qui ergo talem Dei cognitionem habet, eam desiderat quæ perfecta est: non igitur citra ipsam sistit qua videtur divina natura ut in se subsistit. — Præterea, ex agnitione causatorum accenditur desiderium ad agnitionem causæ. Per hoc ergo quod creati intellectus substantiam rerum creatarum conspiciunt, non quiescunt donec Creatoris substantiam contueantur. — Amplius, cognoscentes de aliquo quia est, naturaliter appetimus scire de eodem quid est; cognitio autem divini esse qua in secundis speculabile est, est tantum quia est: non ergo in ea naturaliter quiescimus, sed tunc solum dum quid est per essentiam, videlicet ipsum, intuemur ¹....

¹ Hic desunt nonnulla. Cf. tom. I, p. LVII, n° 55.

Footnotes

  1. lib. III, c. 38 et s. ↩

  2. art. XLVII. ↩

Chapter 52 of 220