Skip to the text

Articulus 52

quod unicuique naturæ et speciei competit proprius finis secundum essentialem sui perfectionem: sublimiori itaque menti convenit altius intelligibile speculari modo eminentiori. Unde soli increato intellectui competit infinitum illud lumen quod Deus est, per essentiam contemplari naturali entium processu et ordine. Unicuique vero menti creatæ competit illius lucis visio secundum propriæ naturæ et speciei substantialem gradum et specificam subsistentiam. Quod igitur primo arguit de imperfectione, jam dictum est quod secundum hujuscemodi rationem, nulla Dei contuitio creatæ mentis desiderium contentum redderet aut quiescens. Dicendum est ergo, quia contemplatio talis, quamvis simpliciter perfecta non sit, est tamen perfecta in certa specie, et secundum proportionem atque capacitatem secundorum intellectuum.

Pariformiter ad secundum dicendum est. Intellectus enim primæ causæ agnitionem naturaliter appetit, sed non nisi secundum quod propriæ naturæ virtus sustinet. Nam et Averroes ait, quod quæstio de divino intellectu sit naturaliter omnibus desiderata. Quippe si hæc ejus ratio vim haberet, nihil perfecte sciremus in hac vita, quum nullius entis primam causam, quæ Deus est, in vita præsenti perfecte speculari possimus. Hoc tamen consequens, est manifeste contra Aristotelem. Propterea dicere oportet ut dictum est, primæ videlicet veritatis contemplationem a naturali creati intellectus desiderio non requiri, nisi secundum ipsius naturalem habitudinem et capacitatem.

Per hoc insuper reliquæ rationes ejus dissolvuntur. Quod enim tertio inducit, quoad hoc verum est, quod cognitioni quid est in tantum appropinquare concupiscimus, quantum natura rei admittit; sed simpliciter id verum non est de divino intelligibili.

Quod proinde quarto objicitur, jam solutum est. Verum etenim est, quod non nisi in infinito bono ac etiam primo vero sistit intellectualis substantia, sed sic secundum quod adipiscibile est ens tale ab ipsa. Non est autem hoc verum ita, quasi creatus intellectus non quiescat in sciendi desiderio, donec ipsi infinita primæ veritatis insit agnitio: hoc enim soli divinæ menti congruit.

Ad quintum dicendum, quod quemadmodum creati intellectus natura limitata est, sic et intellectuale desiderium ad naturæ a qua fluit analogiam coarctatum est.

Conformiter ad ultimum dicitur, quod sit hujuscemodi tendentiæ intellectualis desiderii assignare finem: qui, ut probatum est, citra contemplationem Dei per essentiam statuendus est, utique naturaliter. Ratio vero hæc præsupponebat, tendentiæ intellectualis desiderii finem, illam fore divinæ naturæ speculationem qua cognoscitur secundum quid est. Id ergo supposuit quod probare debuit.

Chapter 53 of 220