Articulus 53
Quod primum agens sit substantialiter in se subsistens intellectus.
SPECULANTIBUS quippe in ordinem universarum virtutum et potentiarum, id ipsum elucescit, unamquamque potentiam eo intellectuali virtuti viciniorem effici, quo fuerit a contactu materiæ longius relegata. Intellectus etenim immaterialis est, secundum Anaxagoram: cujus signum est, quod formæ sensibiles non fiunt actu intelligibiles, nisi depurentur a materia et materiæ appendiciis. Divina vero virtus, quum sit simplicissima, nedum a materia, sed et ab omni potentialitate penitus est immunis. Deus ergo intelligens est, et ob suæ naturæ puritatem simplicissimam, in ipso omnino identificatur essentia intellectualis et ejus virtus. Substantialiter igitur et totaliter divina natura intellectus est.
Præterea, omne quod determinate tendit in aliquem finem, aut ipsum præstituit sibi ipsi finem, aut certe ab alio præstituitur ei finis: alioqui non potius in hunc quam in alium finem tenderet. Naturalia autem in suos fines regulariter tendunt: non utique a casu, quum vel semper vel frequentius hoc agant. Quoniam vero cognitione carent, ipsa sibi finem non præstituunt, quia rationem finis non agnoscunt. Necessarium est ergo ponere intellectum, naturalium agentium institutorem et rectorem. Hunc autem Deum dicimus, cui soli competit naturas rerum et earumdem naturalem legem condere. Deus ergo intellectualis est naturæ. Ex hoc nempe innotescit cur omne opus naturæ dicatur opus primæ causæ.
Amplius, omnium cœlestium lationum ac etiam orbes moventium intellectuum, est Deus finalis causa motorque finalis: nam secundum Aristotelem duodecimo Primæ philosophiæ, primum movet sicut desideratum et appetibile. Quum ergo secundi et effectivi orbium motores sint intellectuales essentiæ, inconveniens prorsus esset, si non foret primum movens cuncta finaliter intelligens.
Adhuc, primum est causa ordinis universorum, ut præostensum est: ordinare vero sapientiali intellectui dumtaxat congruit.1 At vero ens primum vivens est, aut erit omnino imperfectissimum: quod fingi non potest. Aut ergo vivit intellectuali vita, aut certe sensuali, vel forsan vegetabili, seu alia vita aliqua. Sed quum nulla vita sit penitus libera ab omni materia nisi intellectualis, consequens fit quod primum hac dumtaxat vita vivat.
Denuo ante habitum est, primum agens omnimode liberum fore et voluntarium:2 quod non esset, si intellectuale non existeret. Insuper, omnium virtutum dignissima statuitur intellectus. Nam et actus ejus et objectum, ceterarum potentiarum objectis et actibus puriora sunt: sunt namque sine materia. Imo quo natura aliqua formalior fuerit et simplicioris actualitatis, eo ex se est intelligibilior. Primo igitur enti, quod cunctis superexaltatum est, hujuscemodi virtus non deest. Enimvero totius universi regimen stabile admodum et indissolubile, prorsus in unum primum regens oportet reducere: pluralitas enim principum mala. Unus ergo princeps: quem Deum appellamus.
Footnotes
Chapter 54 of 220