Articulus 54
De prioritate, simplicitate et perfectione divini intellectus.
OMNIS porro compositio, indigentiæ indicium est: si enim compositum in altero componentium totam sui perfectionem possideret, non jam pluribus indigeret; sed nec ex pluribus constaret, quum non sit sine necessitate pluralitas statuenda. Ex hoc nempe nunc ante demonstratum est, primum principium simplicissimam ac purissimam unitatem fore: quia namque primum simpliciter perfectum est, ipsi suo esse nulla prorsus potest additio fieri, sed in ipsius supersubstantiali esse præcontentum est quidquid ad plenitudinem perfectionis essendi pertinet. Denique, in omni natura in qua actio differt a potentia agentis, potentia de se imperfecta est, et per aliud ac se perficitur. Conformiter, dum diversificantur esse, posse et agere, semper unum est alterius complementum: altero se habente per modum principii potentialis, alio autem per modum formalis principii. Denuo, quum objectum potentiæ diversificatum est, vel ab essentia agentis, aut etiam ab ipsa potentia; tam esse agentis quam ipsius posse, ab extrinseco perfectionem adipiscitur: quemadmodum et a lumine perficitur visus, et a sono auditus. — Palam igitur fit ex his, intellectualitati divinæ naturæ neque compositionem cum aliquo, nec perfici ab altero, neque diversificari a sibi conjuncto, posse convenire. Non enim esset simpliciter in semetipsa perfecta et pure actualis : quod multiformiter ante destructum est. Rursus ex hoc innotescit, quod esse et essentia, posse et potentia, agens et agere, in primo omniformiter unificantur : imo non aliud sunt nisi supersimplex unitas. Nec est horum diversitas in Deo, sed ex parte nostræ mentis, simplicissimum illud lumen in ipsius naturali puritate non potentis contueri, quemadmodum ante probatum est. Amplius, constat quod objectum divini intellectus aliud non est nisi divina essentia : propter quod duodecimo Primæ philosophiæ dixit Aristoteles, divinum intellectum nil extra se intelligere. Vilesceret namque divinus intellectus, si per speciem extra se exsistentem intelligeret : quoniam secundum Averroem, intelligibile perficit intellectum. In Deo ergo idem sunt intelligens, intellectum, virtus intellectualis et intelligibilis forma. Simplicissimus est ergo divinus intellectus.
Præterea, necesse est virtutem intellectivam correspondere substantiæ a qua fluit; rursus, objectum et intelligibilem speciem necessarium est intellectivæ potentiæ proportionari : quoniam a digniori essentia fluit altior virtus; sed et sublimiori potentiæ debetur præstantius objectum. Denique, ab excellentiori agente manat actio honoratior; virtus quoque vigorosior per perfectiorem formam operatur. Si igitur in Deo hæc omnia, aut horum aliqua quæ nunc nominata sunt, utpote esse, agere, virtus, forma agendi, et ipsum agens, a se invicem vel a Deo diversificantur, tunc vel omnia ista infinita sunt, sic ut ipsorum unumquodque sit perfectionis infinitæ; aut quædam infinita sunt et quædam non; aut certe nullum horum infinitum est. Sed tertium horum dici non potest: jam enim supra probatum est, divinum esse penitus infinitum fore. Neque primum stare potest : quoniam etiam præostensum est, quod implicet duo simpliciter perfecta seu infinita exsistere. Pariformiter nec secundum dici valet: sive enim unum tantum dicatur infinitum, et reliqua omnia finita, aut econtra, aut dicantur quædam infinita, quædam vero finita; semper consequens fit, quod non esset inter illa omnia debita correspondentia seu congrua proportio, quum infiniti et finiti nulla prorsus sit conventio. Itaque aut ab infinita essentia flueret virtus intellectualis finita, aut infinitus intellectus per finitam speciem intelligeret, et sic deinceps : quæ omnia absurda sunt.
Simplex igitur et in fine totius simplicitatis subsistit divinus intellectus. Enimvero, si non cadit in Deo accidens, non potest fore distinctio potentiæ et actionis atque intelligibilis speciei a natura intellectus in divino esse.
Quippe ex his facile ostenditur, quod purissimus sit divinus intellectus. Purum est enim, quod alienæ naturæ incommixtum est. Sed modo patuit, quod omne id quod in Deo est, sit substantialiter divinus intellectus : omnino ergo purus est. At vero, actus lumen quoddam est potentiam illustrans, et unumquodque perficiens; divinus autem intellectus penitus actualis est, et semper in actu : non enim exit aliquando de potentia seu habitu in actum, quoniam semper in optima sui dispositione consistit. Consequens igitur fit ut sit in fine totius puritatis invariabiliter perseverans. Amplius, Deus lumen est cuncta irradians, et ejus intellectus est universaliter agens : divinus ergo intellectus substantialiter lumen est, et lux simpliciter perfecta. Splendidissimus est igitur ac superpulcher et pulcherrimus ipse.
Proinde ex his manifestum efficitur, quod perfectus sit divinus intellectus omnino et omnimode. A se enim, in se, et ex se, omnem sui perfectionem habet, nil extrinsece suscipiens: ideoque penitus independens est, et se ipsum plene contemplans, æternaliter sibi non dumtaxat unitus, sed essentialiter unus. Perfectio nempe intellectus est, ut sit intelligibili et speciei qua intelligit, perfecte unitus.
Nunc autem inductum est, quod divinus intellectus sit semper in actu, sibi ipsi exsistens intelligendi ratio et objectum. In fine igitur totius perfectionis subsistit. Unde in duodecimo Primæ philosophiæ Aristoteles divinum intellectum honoratissimum appellavit.
Chapter 55 of 220