Articulus 55
Quod in primi actoris lumine necesse sit omnium rerum exemplares rationes constituere.
OMNE causatum manet in causa, et procedit ab ea, et convertitur ad eam. Simile enim procedit a simili, et effectus virtualiter in suo effectivo principio perseverat. Quod namque est effectus secundarie, est causa prime, quia per modum sublimiorem: quomodo etenim daret quod non præhabet? Nunc equidem prædemonstratum est, quod a primo ente tanquam a fontana origine necessarium sit effluxisse omne esse et bonitatem omnem:1 omnia ergo in illo sunt. Quod autem est in aliquo, est in illo secundum naturam ipsius, ut in libro Causarum dicitur. Primum vero est intellectualis essentia; et ut Plato ait, Deus est mens cujus visus contemplatio: universa ergo intelligibiliter in ipso consistunt. Hoc vero aliud non est nisi omnium intelligibiles similitudines seu exemplares rationes ipsi inesse. Amplius, Deus sicut universorum est efficiens causa, ita est et omnium causa finalis: quoniam ut probatum est, omnis natura creata naturaliter non tenderet neque converteretur in ipsum, nisi id ipsum cunctis entibus ab ipso inditum foret.2 Necesse namque est ut naturæ quæ cognitione caret, præstituatur finis ab intellectu. Ideoque opus naturæ dicitur opus intelligentiæ, et multo amplius primæ causæ. Deus ergo cuncta in se ipsum ordinat, et omni naturæ proprium atque naturalem finem præstituit. Ordinans vero, sapientialiter agit, rationem sui facti prospiciens. Primus ergo actor cuncta superno causat exemplari.
Enimvero secundum Aristotelem, sapientia est divina possessio. Deus ergo summe sapiens est. Et ut in libro de Causis scribitur, primum creat scientias. Sapientis vero est prædeterminare et ordinare quidquid producit. Hoc igitur Deo potissime congruit. Propriis ergo rationibus cuncta creavit. Et hanc rationem in libro LXXXIII Quæstionum introduxit Augustinus. Denique Plato sic arguit: Primus factor est factor non factus: æternus est ergo. Æternus autem factor nil a casu aut fortuito agit, quum perfectissime agat: consequens igitur est ut propter finem agat, ad operis sui rationem prospiciens. Sed æternus factor, quum ab aliquo neque finem neque rationem sui operis accipiat, quum sit simpliciter primus, necesse est ut sibi ipsi finem præstituat, atque ex semetipso rationem facti sui excogitet. Primum igitur per rationem et exemplar cuncta producit.
Præterea, quum processus fiat per similitudinem, necesse est diversitatis rationem quæ in causatis est, ad causam reducere: idem namque secundum quod idem, natum est facere idem, secundum Aristotelem. Non igitur divinus intellectus distinctas species produxisset, si non earumdem distinctas rationes apud se et in se contemplatus fuisset. Et quoad hoc verificatur doctrina Platonicorum, dum ponunt formas quæ in materia sunt, a formis separatis et similibus profluere. Verumtamen quod hujuscemodi formas extra intellectum divinum constituebant, rationem efficacem non habet. Adhuc, primum agens infinitæ fecunditatis est, et secundum se prorsus infinitum est; ab infinito autem, secundum quod tale, non procedit effectus determinati gradus et ordinis: aut ergo determinatio effectus ad gradum et speciem, erit a causa prima aut a casu. Sed a casu non est: ordo namque est optimum in rebus, secundum Aristotelem et Dionysium. Iterum, nullum casuale, perpetuum et indissolubile: ordo autem rerum indispergibilis penitus est. Primum ergo est determinationis causa. Sed infinitum, secundum quod tale, habitudinem non habet ad ens finitum, determinando ipsum, nisi rationem sui facti præconcipiat, et illud per eam ordinet: quemadmodum id quod producit, producentem imitari debeat et assimilari ei. Necesse ergo est inter factorem Deum et naturam factam medium constituere exemplarem rationem. Hanc autem rationem videtur tetigisse Avicebron, dum in libro Fontis vitæ Deum asserit agere per rationem interius præconceptam. At vero nunc ante multipliciter deductum est, quod universorum a prima causa processio, non naturalis sed intellectualis sit emanatio:3 quoniam non per necessitatem naturæ, sed libere agit primus actor, sicut illic probatum est. In ipsius ergo supersplendenti lumine universorum exemplares rationes statuendæ sunt.
Porro supermundanæ mentes, intellectus utique separati, hunc mundum neque gubernant, nec in ipsum formas suas influunt, nisi secundum traditam ipsis ab altissima mente legem: ab ea enim habent esse et cognoscere. Unde Plato inducit Deum his agentibus jubentem et dicentem: Dii deorum, quorum pater opifexque ego. Horum sementem faciam vobisque tradam; vos vero aggrediamini juxta meam sanctionem, ut opus mundanum exsequamini. Primo ergo intellectui fontaliter omnium rationes innotescunt. Denuo, juxta Aristotelem, necesse est universi regimen a primo primordialiter descendere, atque in ipsum finaliter illud reducere: nam pluralitas principum mala. Primum autem gubernans est rectivæ legis institutor. Necesse ergo est Deo excelso prime et fontane omnium secundorum exemplares rationes, quæ intelligibiles formæ sunt illi, inexistere.
Footnotes
Chapter 56 of 220