Skip to the text

Articulus 56

De nomine ideæ, et quemadmodum in luce divini intellectus universorum rationes ideales statuendæ sint.

EST autem idea intelligibile exemplar, factivum, non factum. Unde elucescit duplicem proprietatem competere ideæ. Prima, ut sit intelligibilis similitudo intellecti, qua cognitum contemplatur intellectus. Secunda est, ut sit productivum principium causatorum. Et sic ad rationem ideæ plus exigitur quam exemplaris. Potest namque dici exemplar, si sit dumtaxat intelligibilis similitudo. Proprie tamen dicitur exemplar, ad cujus imitationem aliud producitur. Verumtamen in hoc penitus differt exemplar ab idea, quoniam idea est principium factivum tantum et non factum: ideoque in solo divino intellectu subsistit. Hoc autem exemplaris ratio non requirit ut sit factivum dumtaxat: nam et si factum sit, adhuc exemplar erit, dummodo ad ipsius imaginem aliud fiat. Sed secundum quod est factum, proprie exemplum dicitur. Sic namque ad similitudinem prioris se rationis exemplatum est, ut faciens vero exemplar sit. Sed et exemplar dicitur non ob id solum quia faciens est, sed etiam quia ad ipsius contemplationem respicit factor. Deus etenim. quia ordinis universorum causa est, producit unumquodque secundum exigentiam habitudinis suæ ad aliqua: sic nempe inferior natura exemplum dicitur naturæ superioris, quoniam ad imitationem illius creata est, tanquam participata exsistens superioris imago, non ut sit effectus ejus. Propter quod in libro Definitionum dixit Isaac, quod semper secundum oritur in umbra primi, et tertium in umbra secundi, et sic deinceps. Et Augustinus dixit, materiam in umbra infimæ formæ creatam. Hoc denique modo auctor libri Causarum et Proclus aiunt, animam nobilem, quam cœli animam asserunt, exemplum quidem esse virtutis superioris, et exemplar declivioris virtutis. Enimvero, quoniam extra divinum intellectum, qui universaliter agens est, ideas non ponimus, ob id ideam principium faciens, non factum, appellamus. Est quippe idea formale principium omnia formans, nil prorsus informans.

In hoc ergo a Platone distinguimur : nam ille extra divinam mentem, idealium formarum, quas deos nuncupavit, ordinem statuebat, sicut jam ante de eo recitatum est;1 nos autem non nisi in lumine primi principii eas confitemur. Unde Plato ideam dixit non tantum factivum principium, sed etiam formam exemplatam ideam vocavit. Omnes namque secundorum ordinum dii, participatione summi Dei deitatem sortiuntur : quoniam ut ait Proclus, unus αὐτόθεος, id est ex se Deus. Sed in hoc cum Platone concordamus, quod tam causalitatem quam etiam cognitionis fontalem originem attribuimus ideæ. Nam ut septimo Primæ philosophiæ refert Aristoteles, propter duo hæc posuit Plato ideales formas per se subsistere, quarum intelligibili participatione causaretur scientia in cunctis intellectibus, et earumdem formali seu essentiali emicatione dixit omnia produci.

Quoniam igitur divinus intellectus cuncta æternis rationibus produxit, ut jam demonstratum est, manifestum est has rationes æternas illi ideas esse : ideoque in splendidissimo divinæ lucis fonte universa idealiter consistunt. Propter quod in Timæo sic Plato locutus est : Dum hic mundus nondum contineret omnia quæ intelligibilis mundus, ad cujus æmulationem fiebat, hoc quod deerat, addebat opifex Deus; atque ut mens cujus visus contemplatioque est intellectus, idearum genera contemplatur in intelligibili mundo : quæ ideæ sunt illi animalia. Per idearum quippe genera intelligit multiplices atque distinctas animantium notiones : hæ nempe notiones sunt Deo animalia. Et post pauca addidit Plato : Sic Deus in hoc sensibili mundo diversa animalium genera statuit esse debere, quemadmodum utique archetypus ille mundus præcontinebat.

Hæc vero quæ nunc dicta sunt, sententiis Augustini et Anselmi per omnia conformia sunt : hæ etenim ideales rationes, æternæ et incommutabiles sunt divinæ mentis notiones, quarum contemplatione cuncta condita sunt atque reguntur, et quæ destructibilia sunt, et quæ indissolubilia. Denique, cum temporalibus non oriuntur, neque cum corruptibilibus occidunt. Cujus positionis Boetius exstitit, dum dixit : O qui perpetua mundum ratione gubernas;2 et, Mundum mente gerens pulchrum, pulcherrimus ipse.

Nunc ergo innotescit quid sit idea, et quid idealis ratio : quoniam aliud non est nisi divinæ mentis notionale exemplar, causale tamen, et non causatum.

Footnotes

  1. art. XXVIII et s. ↩

  2. De Consolat. lib. III, metr. 9. ↩

Chapter 57 of 220