Articulus 57
Quod idealium rationum seu exemplarium specierum multitudo simplicitati divini intellectus non deroget.
PURUM quippe est, quod alienæ naturæ incommixtum est : sic enim purum aurum dicitur, si nil naturæ ceterorum metallorum habeat adjunctum. Quoniam ergo secundum præinducta, divinum esse simplicissimum est et unitas pura, mirum forsan videbitur, qualiter multitudo aliqua ipsi inesse possit idearum, aut certe exemplarium rationum. Adhuc, unum in substantia facit idem, in quantitate vero æquale, in qualitate autem simile, ut probat Aristoteles. Quoniam ergo Deus est pura unitas, ipsi omnino competit pura identitas : nulla ergo diversitas ipsi congruit. Itaque non essent in eo plures ideæ : quod tamen directe est contra Augustinum in libro LXXXIII Quæstionum. Præterea, secundum auctorem libri Causarum, primum adeo est simplex, ut non sit in ipso diversitas aliquorum modorum : sequitur igitur id quod prius. Amplius, quum Deus per suam essentiam intelligat quidquid intelligit, non videtur quod ipsius essentia possit per plurium intelligibiles species concipi : quod enim unius similitudo est et species, alterius similitudo esse non potest, quoniam diversarum naturarum sunt distinctæ similitudines. Sed hæc omnia per hunc modum dissolvi poterunt. Manifestum namque est, divinæ essentiæ identificari omne quod in Deo est. Divinus denique intellectus cuncta producit ad contemplationem idealium rationum, non quidem ab alio elicitarum, sed ex semetipso conceptarum, ut Plato testatur, dum in Timæo sic ait : Certe dubium non est, ad cujusmodi exemplum animadverterit mundani operis fundamenta constituens. Nam si (ut utique est) pulchritudine incomparabili mundus est, opifexque et fabricator ejus optimus, perspicuum est quod juxta sinceræ atque incommutabilis proprietatis exemplum, mundi sit instituta molitio, id est secundum æternam rationem. Si autem sic non est, consequens est quod secundum elaboratum exemplum, id est ab aliquo susceptum, sensibilem orbem produxerit : quod nec cogitari quidem aut mente concipi fas est. Unde elucescit, quod exemplaris ratio et idea, sit substantialiter divina essentia.
Sed quæ sit inter eas distinctio, et quemadmodum simplex essentia plurium possit esse species et similitudo, investigandum est. Nunc autem præostensum est, divinum intellectum naturas omnes ad proprias species determinare, atque universorum ordinis causam fore :1 in se ipso ergo ordinat, quo perfectionis gradu quævis creata essentia ipsius bonitatem debeat imitari, perfectionique divinæ assimilari. Per hoc equidem ipsius essentia fit secundorum; et secunda, divinæ essentiæ efficiuntur participatæ quidem imagines. Porro, quoniam Deus in ipso suo supersubstantiali esse simplicissime præcontinet atque unitim habet quidquid ad plenitudinem plenamque perfectionem ipsius esse pertinere potest, ejus essentia in diversis rerum ordinibus secundum multiformes perfectiones a secundis participabilis est: quædam enim esse tantum, quædam autem et esse et vivere, quædam vero insuper et cognoscere a divino ente suscipiunt.
Itaque non est difficile videre, qualiter simplex essentia sit plurium exemplaris ratio : quia non ut absolute accepta, sed ut multiformiter imitabilis intellecta, universorum species, ratio et exemplar dicitur. Quomodo autem hoc contingat, sic accipi potest. Intellectus multa segregat et segregatim intelligit quæ in re separabilia non sunt. Considerat etenim genus sine specie, et speciem sine individuis : quæ natura nullatenus separare potest. Denuo, ut ait Philosophus, species rerum habent se sicut numeri : sicut enim in numeris variatur species per subtractionem et additionem unitatis, sic per additionem et subtractionem essentialis differentiæ efficitur altera species in omnibus naturis et ordinibus. Rursus, sicut numerus major continet minorem et amplius, sic species et forma altior, inferioris naturæ perfectionem includit et amplius : propter quod dixit Aristoteles, vegetativum et sensitivum esse in intellectivo, sicut trigonum in tetragono. Quandocumque ergo natura aliqua plura in se comprehendit, potest intellectus unum illorum intelligere sine alio, si unum non fuerit de ratione alterius : sicut in ternario potest considerare binarium tantum, et in homine sensitivum solum. Et secundum hoc potest intellectus id quod plura complectitur, accipere ut propriam rationem plurimorum quæ in ipso comprehensa sunt : quemadmodum animam rationalem, quæ ceterarum formarum perfectiones includit, potest accipere ut rationem et similitudinem formæ corporeitatis, in quantum ab ea fluit esse, ceteris ejus perfectionibus non cointellectis; sic potest eam etiam considerare ut similitudinem formæ vegetabilis, secundum quod ab ipsa fit diffusio vitæ; et ita deinceps. Sic et quaternarium potest accipere ut propriam rationem ternarii, una relicta unitate, et conformiter ut ceterorum numerorum rationem quos includit. Quumque nunc ostensum sit divinum esse universaliter et simpliciter perfectum fore, quum sit independens et per essentiam subsistens;2 divinus intellectus ipsam suam essentiam contemplari potest ut propriam rationem et speciem omnium naturarum quarum in semetipso complectitur perfectiones: imo, quoniam ampliorem perfectionem comprehendit quam res creatæ repræsentare valent, propter sui infinitatem, dubium non est quin etiam ea quæ non sunt, imo infinita in se simplici visione contemplari queat. Hoc igitur modo divina essentia est universorum ratio et idea: propter quod secundum Augustinum et Anselmum, idea est essentia divina ut imitabilis intellecta.
Unde palam est, diversitatem seu distinctionem hanc idearum divinæ simplicitati non contrariari. Nam distinctio non est nisi secundum habitudinem ad creata: idea nempe relationem dicit ad ideata. Sed hæc relatio non est nisi rationis, quia in Deo nulla prorsus est dependentia ad causata: divinus etenim intellectus unica et simplicissima contemplatione comprehendit suam supervivalem essentiam secundum omnem perfectionem et modum quo cognoscibilis est. Ideoque ex parte nostræ rationis non potentis supersimplex illud lumen in propriæ simplicitatis puritate contueri, idealium rationum est intelligenda distinctio.
Quod si dixeris: Non exsistentibus creatis intellectibus, adhuc utique divinum lumen cuncta propriis atque distinctis rationibus speculabitur, sicut et ab æterno fecit: in ipso igitur, ut videtur, est statuenda distinctio idearum. Et hanc rationem Joannes Scotus valde magnificat; et qui eum sequuntur, simile hujus inducunt. Omnia namque relucent ideis propriis in divina essentia, velut propriis imaginibus visibilia resplendent in speculo polito. Constat autem, quod nullo oculo speculum tale conspiciente, adhuc permanebit in ipso imaginum distinctio. Sic igitur apparet, quod nullo creato intellectu divinam naturam speculante, non minus perseverabit in ea diversitas idearum.
Sed quoniam de horum opinione jam ante disputatum est, et sæpe ostensum qualiter divinum supersimplex esse verissime cognosci possit a mentibus creatis sub multiplici proprietate et habitudine; nunc breviter dicendum, quod id quod virtus inferior facit per plura, superior facit per pauciora. Divina igitur virtus, quæ est virtus virtutum, simpliciter utique perfecta et omnino infinita, unica simplicissima specie, cuncta purissime agnoscit: quidquid enim ad plenitudinem plenamque perfectionem intellectualis naturæ spectat, divino intellectui congruit. Sed hæc in sequentibus amplius patebunt. Rationes autem quæ inducebantur, ex his solutæ sunt.
Footnotes
Chapter 58 of 220