Articulus 58
Quod omnium et sensibilium et insensibilium, et universaliter universorum qualitercumque exsistentium, propriam atque distinctam cognitionem habeat divinus intellectus.
ENIMVERO divinus intellectus neque potentialis est nec habitualis, sed actualis penitus et universaliter agens. Non enim est in ipso vicissitudo, aut certe de potentia seu habitu in actum emigratio. Hæc namque sine mutatione non sunt: quæ incommutabili æternæque menti non convenit. Quoniam igitur in præinductis articulis jam multipliciter demonstratum est, universorum exemplares rationes et ideas divini intellectus lumini inesse, palam utique, quia universorum cognitionem habet. Amplius, quidquid intellectualiter agit, facta propria dignoscit, quemadmodum artificiata cognoscit artifex. Deus autem intellectualiter cuncta produxit, ut ostensum est, quum sit agens per rationem et exemplar sui operis: omnia ergo agnoscit. Præterea, perfectio intellectus est intelligere, sicut et cujuslibet potentiæ perfectio est propria sui operatio. Quoniam ergo secundum præhabita, divinus intellectus simpliciter perfectus est, nil prorsus ipsius contemplationem effugere potest. Adhuc, omne esse, natura omnis, et omnis ordo secundorum, aut immediate aut mediate ex superbonifico primæ bonitatis fonte processerunt, ut probatum est ante.1 Et quidem, quod immediate a se fluentium habeat Deus notionem, nullus omnino ambigit; sed quod etiam ceterorum habeat cognitionem, ostenditur. Causæ secundæ, sive cœlestes, sive supercœlestes, sive subcœlestes, nil producunt, regunt aut exsequuntur, nisi secundum primi opificis imperialem præstitutionem, atque ad imitationem artis divinæ mentis. Necesse enim est regimen ordinemque ac etiam causalem potestatem omnium secundorum, finaliter in primum reducere, tanquam in fontale principium omnis bonitatis ordinisque totius institutivum. Ipsa ergo divina ratio universa primordialiter contemplatur et instituit. Pluralitas nempe regum mala. Cujus signum est, quod entium naturalia desideria desiderant bene disponi. Bona vero dispositio non est sine ordine. Ordo autem ad unitatem exigit multitudinem reduci. Omnis itaque natura nos contestatur unum omnium fore primum rectorem et causale principium.
Sed forsan dices: Ex quo primus actor causis secundis universalibus, utpote orbium motoribus, universales formas tradit, quibus omnia singularia producunt, ob id non nisi universalem habebit inferiorum notionem. — Adhuc, ordo universi consistit in speciebus ejus. Per hoc ergo quod ordinem rerum Deus instituit, ut videtur, ostendi non potest, quod distinctam, sed communem dumtaxat harum agnitionem habeat.
Sed respondendum, quod si causæ secundæ per universales suas a primo susceptas formas singularia producunt, tunc utique per easdem causata sua singulariter agnoscunt, quum sint intellectualiter operantes: orbes quippe sunt motricis intelligentiæ instrumenta, sicut terebellum et dolabrum artificis. Sicut igitur artifex instrumenta movet, ut formam artis explicet secundum præconceptam mentis suæ rationem, sic et orbem movet intelligentia. Quumque hæc sic sint, tunc primus utique intellectus per universales suæ mentis formas, omnia prorsus distinctius cognoscet: quidquid enim virtutis habent formæ separatis intellectibus influxæ, ex formis divinæ rationis participant, quoniam primus intellectus est fons omnis cognitionis. — Ad secundum dicitur, quod licet prime et principaliter ordo universi in speciebus consistat, in successione tamen individuorum et salvatur et quodammodo ponendus est.
Denique, qui cognoscit rem aliquam perfecte, cognoscit omnia quæ in ea resplendent, aut non totaliter contemplatus est illam. In divina autem essentia universa relucent tanquam in prima origine atque fontana ratione, quum nil penitus sit expers divinæ bonitatis, secundum Dionysium.2 Omnia ergo in se ipsa speculatur mens divina. Insuper, qui causam aliquam et virtutem ejus plene dignoscit, scit ad quæ se extendat causalis virtus causæ talis: ratio namque causæ consistit in ordine ad aliud. Causa enim est ad cujus esse sequitur aliud, secundum Petrum Hispanum. Quoniam ergo divinus intellectus se ipsum plene comprehendit, ipse autem omnium causa est et causalis virtus, consequens est ut omnia comprehendat ad quæ sua se extendit causalitas. Ipse autem est principium totius entis: totum ergo ens comprehendit. Porro complementum practicæ cognitionis est per appropinquationem ad singularia. Actiones enim et passiones sunt circa supposita, secundum Aristotelem primo Primæ philosophiæ. Cognitio autem qua Deus res creatas agnoscit, potissime practica est: quoniam ex ipsarum agnitione non perficitur; neque finis hujuscemodi notionis est scire, sed bonitatem diffundere et communicare. Quumque divina agnitio sit omniformiter perfecta, consequens est ut ipsius practica cognitio sit singularium distincte contuitiva. Denuo, Aristoteles reprobavit Empedoclem, Deum lucem non agnoscere asserentem. Secundum Aristotelem ergo singularia sensibilia intelligit Deus. At vero secundum Aristotelem in Ethicis, homo contemplativus est amantissimus Deo. Amor vero sine agnitione non est: hominem ergo singularem, contemplativum videlicet, et amat et agnoscit Deus. Et pari ratione sensualem odit, secundum Aristotelem. Itaque hominum curam et contemplationem gerit Deus. Quidam tamen dicunt hujus oppositum, sed de hoc posterius erit determinatio.
At vero cognitio universalis et indistincta, imperfectissima est; neque hominem sapientem dicimus propter hujuscemodi agnitionem. Divina autem cognitio omnino perfecta est: omnium est igitur distincte contemplativa. Quippe quoniam Dei cognitio est causa rerum, etiam eorum quæ non sunt cognitionem habet, prout videlicet in ejus apprehensione subsistunt. Imo, quoniam per hoc Deus res alias cognoscit, quod propriam essentiam intelligit ut similitudinem creabilium seu imitabilem a creatis, ut præhabitum est; ejus autem essentia, quum sit infinitæ incircumscriptibilisque perfectionis, ab infinitis speciebus imitabilis est, neque finitarum naturarum multitudo eam plene adæquat aut repræsentat: ideo utique etiam infinita intelligit Deus, præsertim quum ad infinita ipsius se expandat causalitas.
Enimvero, quoniam eadem potentia est contrariorum, sicut visus albi et nigri; sicut Deus cognoscit bona, sic et mala. Rursus, intellectus est veri et falsi, secundum Philosophum: ut scilicet falsum refutet, et verum suscipiat. Unde, quum Deus ea noscat circa quæ privatio et malitia contingere possunt, privationem et omnem negationem etiam dignoscit. Qui namque rem plene cognoscit, scit ea quæ inesse et convenire possunt enti tali. Denique, unum oppositorum perfecte non scitur reliquo ignorato: ideoque opposita apud se posita magis elucescunt. Quoniam ergo completissime Deus dignoscit omnia bona, opposita mala necessario cognoscit. Contemplandum tamen est, quod ex quo mala et privativa, ac etiam negationes, non cognoscuntur nisi per positiva eis contraria (non enim cognoscerentur, si non præagnoscerentur ipsorum positiva, in quibus nata sunt esse, aut quibus opponuntur), ob id, si divinus intellectus se tantum et nulla extra se cognosceret, neque mala, neque negationem, nec privativa agnoscere posset: quum bono quod est ipse, nulla privatio contrarietur, nec etiam malum, quum sit purus actus et bonitas pura.
Footnotes
Chapter 59 of 220