Articulus 59
De rationibus volentium Deo subtrahere cognitionem singularium.
SCIENTIA quippe est verorum, quoniam secundum Aristotelem, non entis non est scientia. Quum ergo singularia destructibilia sint, non videtur quod divinus intellectus, cujus scientia omnino incommutabilis est, talium habere possit agnitionem. Præterea, principium individuationis sensibilium substantiarum est materia signata, quæ per immaterialem virtutem non cognoscitur: cognitio namque fit per assimilationem. Unde in nobis cernimus, quod singularium, ratione materialium appendiciarum, nulla virtus nisi organica apprehensiva est, directa et irreflexa agnitione: divinus igitur (ut videtur) intellectus, quum sit simplicissimus, singularium intuitivus non est. Amplius, singularia contingenter se habent. Non igitur potest certa et infallibilis cognitio haberi de eis: certitudo enim scientiæ adæquatur naturæ sciti. Adhuc, quorumdam singularium causa est voluntas: voluntatis autem motus a volente dumtaxat sciri possunt. Quoniam ergo effectus antequam est, non nisi in sua causa cognoscibilis est, sequitur quod sola voluntas sit talium præintellectiva: non igitur Deus hujuscemodi contemplatur immobiliter. Denique, ars et intellectus naturaliter refugiunt infinita. Unde ait Philosophus, quod infinitum in quantum hujusmodi, est incognitum. Singularia autem infinita sunt: non igitur sunt, ut videtur, cognoscibilia. At vero dignitas scientiæ ex dignitate scibilis perpendenda est. Vilesceret itaque, ut apparet, divinus intellectus, si singularia omnia agnosceret: multa enim vilia sunt. Adhuc, cognitum est quodammodo in cognoscente: si ergo privationes et mala, aut ea quibus hæc inesse possunt, singularia Deus agnosceret, malum et privatio modo quodam ipsi inessent: quod puræ bonitati non congruit, secundum Alphorabium et Dionysium. Porro ille intellectus verax non est, qui res aliter intelligit quam sunt: ex hoc namque quod res est vel non est, intellectus verus est aut falsus, secundum Aristotelem. Omnis autem Dei cognitio æterna est et immobilis prorsus. Non ergo potest Deus (ut videtur) temporalia cognoscere: si enim cognoscit, intemporaliter cognoscit.
Solvendæ sunt autem hæ rationes posterius, articulo septuagesimo sexto, ubi rationes contra positionem providentiæ et fati introducendæ, solvendæ sunt.
Chapter 60 of 220