Skip to the text

Articulus 60

Quod temporalia æternaliter, sensibilia insensibiliter, partibilia et composita atque dissolubilia impartibiliter, simpliciter ac indispergibiliter, variabilia quoque et contingentia invariabiliter et necessarie divinus intellectus verissime contempletur.

AVERROES commentator dixit, quod si natura possibilis et humani intellectus esset ignota, separatorum intellectuum contemplationem adipisci non possemus: ex sensibilium namque et inferiorum virtutum speculatione, ad immaterialium essentiarum et virtutum primarum considerationem sursumducimur. In nobis quippe cernimus, quod eamdem substantiam aliter sensus, aliter imaginatio, et aliter intellectus agnoscit. Etenim intellectus ea quæ materiæ immersa sunt et corruptioni substrata, non cognoscit nisi fuerint per intellectum agentem depurata, et in incorruptibili quodam esse constituta: quoniam secundum Aristotelem et Boetium, scientia est eorum quæ incommutabilem sui sortiuntur substantiam. Divina ergo virtus, quum sit purissima atque perfecta, omnia potissime cognoscit secundum esse depuratum et indissolubilem rationem. Adhuc, omnis intellectus cognita sua contemplatur secundum naturam formæ per quam fit intellectio. Jam vero præostensum est, universa divino lumini patere per ideales exemplaresque et æternales rationes:1 omnia ergo hoc modo intelligit Deus benedictus. Insuper, ut probat Boetius, cognitio fit secundum conditionem, non quidem cogniti, sed cognoscentis:2 divina ergo virtus, quæ fons est et fontana ratio omnium virtutum, cuncta secundum proprietatem propriæ subsistentiæ dignoscit, et non secundum modum secundorum.

Denuo, ut auctor libri Causarum ait, quod in alio est, est utique in illo secundum modum ejus in quo est, et non secundum modum proprium. Propter quod deiformis ille Dionysius scripsit, quod divinum lumen toti naturæ vultui superexpansum, in intellectualibus quidem hypostasibus intellectualiter, in sensitivis vero sensibiliter, in vivalibus autem vivaliter, et in naturalibus naturaliter, atque in entibus subsistat entaliter:3 quod Proclus, Platonem secutus, etiam introduxit. Hujus equidem ratio est, quoniam recipiens determinat naturam recepti. Quumque divinus intellectus sit prorsus supersimplex et penitus perfectus, omnia in ipso erunt simpliciter, perfecte et deiformiter, atque per modum intellectualem; et quum sit ipse mensura veritatis et supersubstantialis veritas, ut posterius demonstrabitur, universa verissime per modum hunc contemplatur. Enimvero quod agit virtus declivior per plura et compositius, virtus sublimior agit per pauciora et simplicius: et quidem hoc ipsum dixit Boetius et Alphorabius. Hoc nempe in omnium virtutum ordinibus palam est. Sensibilia namque cunctorum sensuum solus intellectus simplicius illis dignoscit. Ratio autem hujus est: agere enim sequitur esse, et actus secundus imitatur actum primum, sicut operatio habitum. Modus equidem operandi parificatur modo essendi. Quia igitur inferiora superioribus compositiora sunt, utpote illis potentialiora, compositius etiam agunt; divinus autem intellectus simplex est et unitas pura: omnia itaque unitim, ac una specie, quæ est sua essentia, contuetur.

Rursus, divinus intellectus nec habitualis est neque potentialis, sed semper in actu et purus actus: omnia ergo æterna, præsentia et supervivali contemplatione suo lumini apparere necesse est. Quamobrem theoremate centesimo vicesimo quarto Elementationis suæ theologicæ dixit Proclus: Omnis deus impartibiliter quidem partibilia cognoscit, intemporaliter autem temporalia, non necessaria autem necessarie, et transmutabilia intransmutabiliter, et universaliter omnia eminentius quam secundum suum ordinem: quoniam, ut ait in commento, non utique a deterioribus suscipit Deus cognitionem, ut cognitio sic se habeat sicut cognoscibile in natura. Unde rursus theoremate centesimo octavodecimo Proclus dixit: Omne quod in diis fuerit, secundum ipsorum proprietatem præexsistit in ipsis; et est proprietas ipsorum vivalis et supersubstantialis: vivaliter igitur et supersubstantialiter omnia in ipsis. Et huic consonum est quod Joannis primo dicitur: Quod factum est, in ipso vita erat.

Hoc ergo modo contemplatur omnia lux superlucens primæ mentis, quæ super omnem mentem est splendidissimum lumen.45

Footnotes

  1. art. LV, LVI. ↩

  2. De Consol. lib. v, pros. 4. ↩

  3. De Cœlest. hier. c. IV. ↩

  4. Joann. I, 1, 4. ↩

  5. * singularis * singulariter ↩

Chapter 61 of 220