Articulus 61
Quod divinus intellectus omnia quæ cognoscit quomodolibet et omniformiter, contempletur in ipso momento æternitatis.
QUONIAM autem Deus est ipsum suum esse independenter et per essentiam, necesse est in ipso tanquam in fontali principio, omnem essendi perfectionem constituere: sic quia divinus intellectus substantialiter atque totaliter intellectus est, divino utique esse idem, omnem intellectualis naturæ perfectionem ipsi congruere necesse est. Ideoque, quemadmodum nulla entitas est aut bonitas quæ in divino esse velut in causali origine non sit comprehensa, sic prorsus nihil secundorum divini intellectus contemplationem evadere potest.1 Hæc autem nunc præinducta sunt et demonstrata. Omnis denique modus entium et eorumdem habitudo atque proprietas, entitates quædam sunt. Oportet igitur divinum intellectum non dumtaxat quidditates essentialesque convenientias et modos rerum contemplari, sed omnia quomodolibet et omniformiter agnoscere, utpote omnem habitudinem, modum omnem omnemque consistentiam et proprietatem universorum contemplantem. Agnoscit itaque omnia secundum quod ab eo quasi a primo fonte originantur infallibiliterque præintuentur. Iterum, omnia scit secundum propria uniuscujusque principia, proximas causas, ut in se ipsis subsistunt. Rursus, quidquid rebus contingere potest aut etiam continget, incommutabiliter præagnoscit: perfectissime ergo et omnifarie cuncta speculatur.
Porro, quoniam divinus intellectus per hoc omnia dignoscit, quod sui ipsius essentiam propriamque virtutem contemplatur (in ipsius quippe essentia omnia resplendent, tanquam in prima origine idealiter cuncta comprehendente; in virtute autem, sicut in fonte omnis potestatis sua causalitate omnia attingente); essentiam denuo et virtutem sui æternaliter ac omnino plene Deus conspectat: æternaliter ergo, et in ipso æternitatis nunc atque momento, universa videt divinus intellectus. Omnia igitur æterna præsentia divinæ menti apparent. Et quemadmodum fertur visus hominis super visibile quod in prospectu est, sic super omnia fertur divinus præintuitus: non enim ipsius scientia a rebus causata est aut certe dependens, sed omnium potius causa est, et omnia formans. Mutatio itaque scitorum, in Deo mutabilitatem visionis non inducit.
Hoc equidem considerato, non difficile est intelligere qualiter contingentia et futura necessario et præsentialiter Deus agnoscat. Sed hoc posterius plenius patebit, dum de fato et providentia determinatio fiet. Palam rursus est, quod licet Deus temporalia, corruptibilia et creata omnia secundum modum suæ puritatis æternaliter prospiciat, verumtamen scit sensibilia esse sensibilia, et universaliter omnium proprietates novit, sed per modum suæ naturæ competentem: ipsa nempe æternitas licet omnimode impartibilis sit, toti tamen tempori coexsistit, tempus omne comprehendens. Ea igitur quæ omnino nec sunt, neque erunt, nec fuerunt, agnoscit Deus tantum ut suæ virtuti potentialia, nequaquam vero ut in se ipsis aliqualiter exsistentia: et hæc cognitio dicitur notitia simplicis intelligentiæ. Ea vero quæ sunt vel præsentia apud nos, vel præterita sive futura, contemplatur secundum quod sunt in sua potestate, et in propriis causis, et in semetipsis: quæ cognitio dici solet notitia visionis. Unde sicut divina essentia repræsentabilis est per infinitas species non creatas, ad quarum productionem sua virtus se extendit; sic et non entia et infinita simplici intelligentia divinæ menti apparent.
Footnotes
-
art. LVII. ↩
Chapter 62 of 220