Skip to the text

Articulus 62

An divinus intellectus sit contemplativus an operativus, aut alia qualicumque appellatione nominandus.

DIFFERT equidem divini intellectus scientia ab omni scientia quæ post eam est, tam intelligentiæ quam animæ: quoniam ipsa est causans tantum et non causata; scientia vero intelligentiæ causata est et causans: naturales enim formas materiæ largitur educendo eas per motum orbis; nostra autem scientia ex præexsistenti fit cognitione, secundum Aristotelem, et causatur a rebus de quibus est. Scientia nempe intelligentiæ causa est scitorum suorum quorumdam, quamvis a primo intellectu causata sit. Tam itaque divinæ quam intellectus separati scientiæ commune est scitorum suorum causam esse. Sed primi scientia est universaliter causans, secundum Avicennam, et extra genus; intelligentiæ autem scientia causalitatem non habet nisi super ea quæ sphæræ suæ subjecta sunt. Præterea, scientia primi principii neque a sciente neque a specie intelligibili diversificatur; scientia autem secundorum intellectuum accidit naturæ, et distinguitur a sciente et a forma scibilis. Adhuc, scientia primi nec in genere est neque in specie, quum sit indistincta a sciente, quod extra omne genus est, secundum Algazelem et jam præhabita; scientia autem secundorum intellectuum in specie est: omnis enim natura creata determinati gradus est et perfectionis limitatæ, quod incircumscriptibili primi entis perfectioni non convenit. Amplius, scientia primi est dumtaxat per unam speciem non diversificatam propter multitudinem scitorum nisi secundum relationem nostram: divina enim essentia, universorum species, ratio et exemplar est divino intellectui; nullus autem creatus intellectus omnium unica specie contemplativus est. Ex his palam est, scientiam primi univocam non esse cum scientia creata, nec genere quidem nec specie; scientiam autem intelligentiæ, nostræ scientiæ univocari genere nihil prohibet. Propter quod clarum fit, quod scientia primi, seu intellectus ejus, nullo nomine univoce designari potest cum secundis.

Quæritur tamen qualibus appellationibus aptius nominari debeat. Et quidem, quod divinus intellectus non sit possibilis, constat: nihil enim sui habet primo in potentia, et dehinc in actu. Iterum, habitualis esse non potest: talis enim intellectus medius est inter potentialem et totaliter actualem; primum vero est purus actus. Rursus, talis intellectus exit de non agere in agere: quemadmodum habitum scientiæ habens, et actualiter non considerans, egreditur in actum. Jam namque sumendus est habitus pro perfectione quiescenti, ab actu proprio suspensa. Adhuc, intellectus sic habitualis exsistens, non semper in optima sui dispositione subsistit: quia agendo habet se melius quam non agendo. Primum autem, secundum Aristotelem duodecimo Primæ philosophiæ, semper in optimo sui est: operatio enim Dei est immortalis, ut primo Cœli ait.

Si denique divinus intellectus contemplativus et speculativus, seu operativus et practicus dicatur, non jam erit hoc univoce cum intellectu nostro, ut ostensum est. Verumtamen his nominibus satis congruenter appellandus est. Speculativus namque intellectus dicitur, cujus finis est scire aut speculari; operativus vero, cujus finis est praxis. Et quidem jam sæpe ostensum est, quod divinus intellectus se ipsum, et multa quæ nec sunt neque erunt, plene dignoscat: cujus agnitionis finis non est praxis et factio, sed speculatio, quæ intelligentis est felicitas et essentia. Deus enim intelligit se propter se: nam bonitas ejus est sibi ultimatus finis. Denuo, res creatas practico intellectu Deus conspicit et producit: est namque circa eas ut operabiles. Neque ipsius perfectio in illarum agnitione seu factione consistit sic ut dependeat ex ipsis. Quamvis autem uno actu Deus se et alia agnoscat, agnitio tamen qua se conspicit, contemplativa dicitur, et practica dicitur illa qua creata dignoscit, propter diversam relationem et habitudinem actus et objecti divini intellectus, prout videlicet ipsius essentia plurium species est, et ejus actus ad multa comparabilis; sed hæc in re ipsa compositionem non inducunt, secundum præostensa. — Amplius, elucescit quod divinus intellectus convenienter universaliter agens dicitur, et cuncta illustrans, a nullo illustrabilis. Rursus, formalis optime vocatur, eo quod sit sibi ipsi forma omnia contemplandi, et omni potentialitate et materialitate carens: imo ipse substantialiter forma est, non utique informans, sed exemplaris et foris manens, ut prius probatum est.1

Footnotes

  1. art. xli. ↩

Chapter 63 of 220