Articulus 64
De objecto divini intellectus.
QUONIAM itaque intelligibile est perfectio intellectus, sicut et universaliter omne objectum propriæ potentiæ perfectio est; divini autem intellectus nulla perfectio est quæ non sit substantialiter sibi coessentialis, nec aliquid extra perficit eum: necesse est igitur ut ipsius objectum sit propria ejus essentia.
Si autem quis objiciat: Intelligibile est objectum intellectus: si ergo Deus res alias intelligit, tunc utique naturæ creatæ erunt objectum divini intellectus. — Amplius, cognitio causatorum secundum esse quod habent in suis causis, indistincta est et universalis: quoniam universaliter et non secundum proprium esse sunt in eis. Si ergo divinus intellectus res non agnoscit nisi prout sunt in eo, indistincte et non singulariter eas cognosceret; si vero agnoscit eas secundum proprias earum subsistentias, intelligibile et objectum divini intellectus non erit dumtaxat ipsius essentia, sed quidditas et natura secundorum.
Sed ex prælibatis hujus innotescit responsio. Ostensum nempe est quemadmodum in Deo omnimode identificentur, intelligens, intellectum, species intelligibilis, et intellectus. Proinde deductum est qualiter divina essentia omnium sit idea et exemplaris ratio, et quomodo divinus intellectus cuncta quomodolibet ac omniformiter agnoscat, eo quod in ipsius natura tanquam in fontana origine, universorum bonitates et perfectiones plene resplendeant et præcomprehendantur. Palam est itaque, quod proximum et immediatum divini intellectus objectum sit divina essentia: quoniam eam contemplando, et se et cetera omnia simplicissimo mentis contuitu intuetur. Quoniam vero creata etiam videt, et in se ipsis et in causis proximis, ut probatum est, constat quod res creatæ secundarium ac mediatum dici possunt divini intellectus objectum.1 Verumtamen quidquid in secundis est aut evenire potest, conspicit Deus in se ipso: sic prorsus, ut ejus contemplatio nullatenus dependeat seu causetur ab hujusmodi objecto secundario.
Et per hoc prima ratio soluta est. Divinus enim intellectus prime propriam naturam intelligit: quam intelligendo, cuncta conspicit secundum quod in ipso relucent. In ipso denuo relucent tanquam suæ virtuti potentialia, et universaliter secundum omnem exsistentiam quam vel in se aut proximis causis habent, in ipso resplendent. Unde claret, divinum intellectum nusquam extendi extra se per qualemcumque dependentiam: ideoque non vilescit in contemplatione vilium, ut finxit Averroes, ob id Deo subtrahens cognitionem quorumdam singularium. Sunt enim talia objecta divini intellectus propter hoc solum, quoniam sunt ea quæ in divino esse relucent, non quod ab illis intellectio Dei sit pendens. — Secunda autem ratio sæpe evacuata est ante: nedum enim universalium, sed et singularium exsistentiæ divino intellectui elucescunt; et omnium horum distinctæ intelligibiles rationes ipsi insunt, quum sit ipse etiam essentialium principiorum ex quibus res componuntur, practico intellectu causa.
Footnotes
-
art. LVIII, LXI. ↩
Chapter 65 of 220