Articulus 63
De positione Alberti et Averrois circa appellationem scientiæ et intellectus primi principii et substantiarum separatarum.
AVERROEM quippe secutus (ut ait) Albertus, scientiam intelligentiæ dicit nec universalem esse, nec particularem, sed unam in constitutione universalis in particulari, et particularis sub universali: cujus rationem assignat, quia ipsa non causatur a scitis, imo scitorum causa est. Universale autem et particulare, differentiæ vocantur esse scientiæ a scitis causatæ. Est autem nunc idem, inquirere de appellatione scientiæ Dei et divini intellectus: tam enim scientia quam etiam intellectus appellationem sortiuntur a fine et objecto.
Ait itaque Albertus, quod divinus intellectus, possibilis non est nec habitualis: et hoc quidem jam probatum est. Rursus, adeptus non est, quoniam intellectus adeptus, antequam adeptus est, in actu non est, quod divinæ perfectioni non congruit: hæc equidem prædictis non dissentiunt.
Præterea dicit, quod non sit contemplativus nec operativus. Hi namque intellectus in corpore sunt, quum sint susceptivi specierum, et dependent ab intellectis: nam secundum Philosophum, si sensus omnis destruatur, destruitur scientia horum intellectuum. Denuo, nec formalis dici potest, ut arguit. Formalis enim intellectus in alio est; primus autem intellectus in se ipso subsistit.
Pariformiter asserit, quod scientia primi nec sit universalis, nec particularis, nec in potentia, nec in actu, nec in agere: omnes enim hæ differentiæ scientiarum speculativæ scientiæ dumtaxat conveniunt, quæ a scitis causata est et dependens. Aut enim scitum accipitur universaliter, et sic scientia universalis est; aut accipitur secundum quod diffusum in particulari, sicut superius in inferiori, et sic scientia particularis dicitur; aut accipitur scitum non in se, sed in eo in quo potentialiter est, ut species in genere, et in specie individuum, et sic facit scientiam in potentia; vel accipitur in eo in quo est in effectu, videlicet in se ipso, ut homo in homine, et fit scientia in actu; aut accipitur in principiis facientibus scientiam, non ut conceptam, sed ut exercitatam, quemadmodum scientia conclusionis accipitur in discursu syllogistico aut in præmissis, et sic facit scientiam in agere. Quia ergo nunc sæpe habitum est, quod primi scientia sit causans tantum, non causata, non videtur aliqua appellatione jam data nominabilis fore. Præterea, objectum divini intellectus et scientiæ divinæ non est aliud quam divina essentia, quæ secundum præinducta, universorum idea est et exemplar: vilesceret enim divina perfectio, si per aliquid extra se sciret aut intelligeret, quia ut ait Philosophus, divinus intellectus nil extra se contemplatur.1 Quoniam igitur ab objecto fit appellatio intellectus, divina autem essentia incomparabilis est, et neque universalis nec particularis, sed prorsus omnibus inconnumerabilis; videtur quod scientia primi nec universalis dici debeat nec particularis, neque ceteris nominibus prætactis nominanda: et conformiter de intellectu.
Footnotes
-
art. LVII, LXII. ↩
Chapter 64 of 220