Skip to the text

Articulus 65

Et est disputatio contra præinductam positionem Alberti et Averrois.

SALVANDO igitur prædeterminata de divini intellectus appellatione, rationes hujus positionis oportet solvere, et insuper declarare quemadmodum divinus intellectus seu scientia divina, universalis dici debeat et particularis; contemplativum quoque et operativum nomen qualiter possit sortiri, et ita deinceps.

Quod ergo primo inducit, satis convincit quod non univoce scientia nostra et scientia separatorum intellectuum, et potissime Dei, particularis vocetur aut universalis. Quod vero supponit ratio ejus, quod universale et particulare non sunt differentiæ nisi scientiæ a scitis suis causatæ, fundamentum enim habet, sed voluntarium est: imo sententiis auctoris libri de Causis et Procli non consonat. Hi namque dicunt intelligentiam plenam fore formis: sic tamen ut superior formas contineat universaliores, inferior vero particulariores. Formæ autem superioris intelligentiæ ideo universaliores dicuntur, ut in commentis auctorum istorum habetur, quia simplices et indivisæ manentes, plurium sunt comprehensivæ; ceteræ vero formæ magis dividuntur, et pauciora repræsentant. Sed hæc cito plenius explananda sunt.

Quemadmodum itaque separati intellectus species intelligibilis universalis dicitur, quia plura comprehendit; sic utique ejus. scientia universalis est, quia universalium comprehensiva. Etenim ex parte scibilis universalis, dicitur scientia universalis. Sed quod isti addunt, etiam exigi ut causetur a scibili, fulcimento caret. Enimvero quod addit Albertus, divinum intellectum nec contemplativum, neque operativum, nec etiam formalem fore, certum est quod non univoce cum nostro intellectu hujusmodi appellationes suscipiat; ceterum qualiter eas recipiat, nunc præhabitum est. Sed quod ait, ad rationem cujuscumque intellectus contemplativi aut practici requiri ut per organi adminiculationem species recipiat, videtur voluntarium.1 Ostensum namque est, quod intellectus hinc contemplativus vocetur quoniam versatur circa naturam contemplati sub ratione, non quidem operabilis, sed ut intelligibile est, sic ut ejus intuitionis finis sit scire;2 et ideo operativus dicitur, quia ejus finis est opus seu praxis. Unde dicit Philosophus tertio de Anima, quod speculativus intellectus extensione sui fit practicus. Conformiter solvenda est ipsius ratio qua argumentatur scientiam primi principii, nec universalem esse, neque particularem, nec in potentia, neque in actu, neque in agere.

Dicendum igitur, quod primum ens est universalissimum in causalitate et communicabilitate, singularissimum vero in sui ipsius naturali et pura ac superbonifica subsistentia.3 Unde Dionysius ait, divinum lumen simplicissimum esse in essentia, et summe multiplex in efficacia. Denique Proclus attestatur, divinum ens propter ipsam sui singularem ac supersubstantialem excellentiam, ab omnibus penitus exaltatum fore. Sic utique divina scientia nedum universalis, sed et universalissima dicenda est: omnium namque comprehensiva est et conditiva.

Porro, quamvis partim sit Albertus Averroem secutus, non tamen in toto ei assentit. Negavit nempe Averroes, Deum omnium distinctam habere agnitionem. Sic igitur, quia non dumtaxat universorum secundum universales rationes, sed etiam secundum singulares proprietates cognoscitivus est primus intellectus, ejus scientia particularis dicitur, tanquam distincta, et singularium prospectiva: ex parte enim scibilium diversorum, divinæ scientiæ multiformes appellationes convenire nil prohibet, sicut et idearum multitudo in ipsa ponitur. — Porro, scientia primi in actu est et in agere, quum sit æterna invicissitudinabilisque contemplatio. Ea vero distinctio Alberti quæ prætacta est, in nostra tantum scientia locum habet. — Quod vero in nobis intellectus contemplativus et operativus ac etiam formalis organo egeat, et in alio subsistat, nostræ imperfectionis est, sicut et de divisione atque differentia scientiarum contingit.

Footnotes

  1. art. LXI. ↩

  2. ibidem. ↩

  3. De Cœlest. hier. c. 1. ↩

Chapter 66 of 220