Articulus 66
Quod in universitate rerum primus rector statuendus sit, ex cujus intelligentiæ sapientiali fonte, totius regiminis mundani legalis series emanavit.
EX præinductis equidem constat primum agens in triformi causandi genere, utpote in genere efficientis causæ, finalis et exemplaris, universorum causale principium fore.1 Finalis autem causæ proprietas est, ut causata in se ordinet et reducat:2 in finem enim cetera ordinantur. Deus ergo omnia propter semetipsum operatus est. Omnibus itaque naturalem inclinationem largitus est, qua singula secundum propriarum virtutum habitudinem, in ipsum tanquam in finem finium omnisque boni bonum remeare festinant. Omnium ergo est ipse rector. Quid namque aliud appellatur regere, quam rem in sui finem dirigere? Præterea, perfectissimum et optimum agens, summum propriorum causatorum bonum operando intendit: quoniam ex conditione effectus, causæ existentia pensanda est. Primus autem actor optimus utique est, et penitus perfectus: cujuslibet vero naturæ et virtutis summum bonum, est proprius ipsius finis, quo adepto, sistit desiderium. Primum ergo in mundanæ molitionis primæva constitutione, omnium suæ bonitatis participationem suscipientium, summum bonum intendebat. Aut ergo speciebus cunctis desideria præstitit et potestatem id bonum adipiscendi, aut non. Si non præstitit, impotentissimum erat: quod enim finem intendit, media ad finem etiam intendit, et per consequens, si potuit, largiebatur; quod si contulit, omnia gubernat, donans videlicet singulis in proprios fines directionem.
Denique, primum agens est causa totius esse, et universale totius bonitatis principium. In omni autem multitudine si desit regens, deest et ordo: regentis enim est omnia ordinare. Ordinationis ergo univer sorum primum causa est, quum optimum entium sit eorumdem ordo.3 Sed ordo universi in triplici habitudine consistit: partium videlicet inter se, et ad totum, et ad suum fontale principium. Totius ergo ordinationis hujus est Deus causa: universa ergo gubernat. Adhuc, quemadmodum præostensum est, finis universi et omnium rerum summum bonum, est divino esse assimilari:4 propter quod dixit Plato, opificem Deum cuncta produxisse ut divinæ beatitudinis juxta propriarum virium facultatem forent capacia. Nam secundum Aristotelem, generabilibus ob id generationis vicissitudo donata est, quatenus divinum et immortale esse, quod in se ipsis fixum habere nequeunt, in sibi similibus reservent, ne prorsus divinæ bonitatis communicatione destituantur. Omnium ergo naturalia desideria in primam bonitatem converti student. Hoc autem esse non posset, si non ab institutore naturæ id ipsum cunctis foret impressum: ab eo ergo omnis regendi series originata est.
Amplius, quidquid aliis providet de necessariis ad finem, rectivum est illorum. Quod autem finem cunctis præstituit, habet de mediis ad finem disponere: vana etenim est providentia, si non curet ea sine quibus id quod principaliter intendit et curat, haberi nequit. Quoniam igitur Deus omnibus finem præstituit, cunctis de necessariis ad finem providit: est ergo universorum gubernator. Enimvero cognoscens et diligens causata, si potest, regit ea, quum hoc sit illorum summa perfectio.5 Ostensum est autem, universorum et communium et singularium notionem et amorem Deo competere, quum sit ipse exemplaris atque bonifica causa, omnia amans quæ suæ naturæ participationem habent. Est namque assimilatio causa amoris, secundum Boetium. Deus ergo, quum sit incircumscriptæ potestatis, cuncta gubernat quæ condidit. At vero nullum instabile, indigens et multiforme, indissolubilem habere posset permanentiam, si non ab uniformi, simplici ac invariabili principio dirigeretur: ex se namque non nisi impotentiam habet fixionis. Ideoque, sicut omne imperfectum et per accidens, ad aliquod perfectum et per se reduci necesse est; sic omnia mobilia, generabilia atque indigentia, ipsum etiam motum et tempus, quia proprii cursus perpetuam legem servant, ab immobilibus causis regi necesse est. Hic ergo mundus a supermundanis substantiis gubernatur. Sicut autem se habet hic mundus ad superiores causas, sic supermundanarum naturarum universitas ad primum ens habet reductionem: omnis enim multitudo reducitur ad unitatem, secundum Proclum. Primum ergo est fons omnis rectivæ legis.
Denuo, diversa et summe distantia non in unam concordemque legem coeunt, nec idem appetunt, si non ab aliquo sapientiali principio coordinentur: et hoc quidem supra ostensum est, ubi de creatione rerum agebatur.6 Quoniam itaque universitas secundorum in primum finaliter tendit, palam quia hoc non nisi ex directione ipsius contingit: omnia ergo regit. Porro, ab eodem habet res esse et bene esse; omnia autem participatione primi entis subsistunt: ab illo ergo bene esse acquirunt. In regimine autem recto unumquodque bene se habet: sine quo, caret ordine, confusum et inquietum perseverans. Omnium ergo gubernatio ex simplicissimo primi principii fonte profluxit. Insuper, sicut ars nostra imitatur naturam, a qua etiam causata est, sic natura intellectualem primæ mentis artem sectatur. Ut enim ostensum est, opus naturæ est opus primæ causæ:7 quoniam natura cognitione carens, in sui finem non tam ordinate graderetur, si non a cognoscente ei finis præstitutus esset. Sicut igitur naturalis lex, nostræ artis causa est, sic divina ars naturam instituit. Lex autem civilis regiminis et per humanam artem statuti, a naturali lege orta est. Fit ergo reductio totius gubernationis in regimen exemplare divinæ rationis. Præterea, in ordine provisorum et rectorum, secundi provisores a primo regiminis legem accipiunt, si primus rector perfectus sit: primo enim secundi subserviunt. A primo igitur intellectu omnis regendi ratio nata est. Adhuc, primus intellectus omnis sapientiæ et cognitionis fons est, totiusque rectitudinis mensura: omnibus ergo regentibus regulam processus recti influit.
Nunc ergo elucescit universitatem rerum regi: in quo antiquorum error patet, qui naturalia omnia ponebant casualiter evenire. Rursus patet omnia a primo ente gubernari: in quo Epicureorum positio confusa est. Illi enim dicebant hunc mundum a diis non dirigi.
Footnotes
Chapter 67 of 220