Skip to the text

Articulus 67

Quod primus rector quietissima mente ac simplicissima contemplatione singula gubernet.

EPICUREI quippe, qui ad divinorum entium simplicitatis ac puritatis speculationem pertingere nequibant, hunc mundum a diis quos ponebant, non putabant gubernari. Conspicientes nempe legislatores ac rectores mundi hujus curis distrahi et sollicitudinibus conturbari, ne deorum quietem minuerent, regiminis curam ipsis subtrahebant. Platonici autem subtiliori mente divinorum naturam attendentes, universorum gubernationem ad summum Deum tanquam ad primum fontem, et ad causas secundas separatas, quas vel deos vel intelligentias vocant, reduxerunt: sic tamen, ut omni pulsa distractione, et inquietudine omni sublata, id ipsum primis illis mentibus competere faterentur. Unde in libro Causarum dicitur: Causa prima regit res omnes, quanquam non commisceatur cum eis. Quod theoremate centesimo vicesimo secundo Proclus patentius sic introducit: Omne divinum et providet secundis, et ereptum est ab his quibus providet, neque providentia submittente suam immixtam et singularem excellentiam, neque separata unitione providentiam exterminante.

Porro ad efficaciam providentis et regentis duo necessaria sunt, utpote sapientia et virtus: ut per sapientiam ordinet, per virtutem vero eadem exsequatur. In his nempe duobus, quæ sunt ordinatio et ordinis exsecutio, perfectio providentiæ consistit: quorum primum ad vim intellectualem, secundum autem ad operativam potestatem spectat. Quoniam ergo secundum præinducta, primum agens simpliciter perfectum est, sic ut omnis perfectio omnisque perfectionis plenitudo ipsi conveniat, palam quia sapientissimum est: et nedum hoc, sed substantialiter sapiens est, et incircumscriptibilis sapientia. Unde Aristoteles sapientiam, divinam vocat possessionem. Et in libro Causarum scribitur, quod primum creat scientias. Rursus, primum (ut in eodem libro dicitur) est virtus virtutum, fons omnis virtutis et infinita virtus. Tam ergo ex parte sapientiæ quam etiam virtutis, primum agens superexaltatam habet regendi efficaciam.

Nunc denique sæpe ostensum est, quod virtus et natura sublimior simplicius agit id quod virtus inferior facit compositius. Primum itaque simplicissime ac in purissima unitate perseverans, omnia gubernat. Et hanc rationem tangit Proclus in commento, dum ait primum omnia regere per suum esse et absque habitudine: habitudinem appellans dispositionem ipsi regenti superadjunctam. Ideo quippe rector curis distrahitur et sollicitudine inquietatur, quoniam diversis ad diversa disponitur. Primum vero non sic; sed in propriæ puritatis superbonifica simplicitate manens, singula dispensat.

Adhuc, primum universa regere, aliud non est nisi ipsum in suos fines omnia dirigere: per hoc vero cuncta sic dirigit, quod singulis naturalem inclinationem ad propriam ultimatamque perfectionem imprimit, dans ea et providens quæ ad finis adeptionem requisita sunt. In quibusdam equidem, utpote separatis intellectibus, hæc agit, eo quod bonitates quas ipsis influxit, in eis semper conservat. Hi enim intellectus uniformi ac æterna receptione suscipiunt bonitates primæ causæ, sicut in libro de Causis scriptum est. Porro quæ recenter producit, per hoc regit, quod illa in se ordinat et reducit; cetera vero regit per subservientes causas, quibus utique mensuram regiminis et gubernationis legem præstituit. Nunc autem præhabitum est, cuncta idealiter æternisque rationibus divino lumini apparere.1 In universorum itaque gubernatoria exsecutione, per nihil recens disponitur neque novitate immutatur; sed quemadmodum unico simplicique mentis prospectu primum cuncta agnoscit, sic quietissima mente eadem regit. Enimvero primum regens purus actus est et fons omnis intellectualis luminis. Nulla ergo vicissitudo, nulla prorsus distractio in suæ mentis exemplari cadit regimine: quin imo stabili et incommutabili ratione singula dispensat.

Denique, quod in aliquo est, est illic secundum modum illius, et non proprium. Omnia ergo in Deo secundum modum divinæ subsistentiæ consistunt. Deus autem non dumtaxat unus ac simplex, sed unitas simplicissima est, secundum prædeterminata. Non ergo in universorum exemplari præordinatione aut etiam exsecutione, contemplationis suæ limpidissima puritas interrumpi potest vel minorari. Propterea utique in universitatis rerum uniformi stabilique directione, primi agentis resplendet sapientialis virtus. Unde David ait: Magnus Dominus noster et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus.

Footnotes

  1. art. lv. ↩

Chapter 68 of 220