Skip to the text

Articulus 67: (pars altera)

De dominatione et regimine divinæ mentis et totius mundi gubernatione, secundum determinationem magni Dionysii.

AD plenitudinem porro dominii et regentis efficaciam, bonorum exuberantia et dignitatis excellentia necessariæ sunt. Ostensum etenim nunc est, ad perfectionem providentiæ, regentis virtutem requiri. Si autem divitiæ et excellentia regenti deessent, deesset utique virtus gubernandi. Sunt ergo dominanti et regenti bonorum copia et superexaltatio seu dignitas necessariæ, ut sic providere possit eique subjecta pareant. Primum autem agens in bonis omnibus supereffluentissimum est, et cunctis superpositum. Unde in libro Causarum dictum est: Causa prima est dives in se, et dives in alios; et rursus: Ens primum est super omne nomen quo nominatur. Ad regendum ergo efficacissimum est.

Denuo, omnis decor et pulchritudo quæ in gubernatarum rerum ordinibus sunt, a rectoris sapientia procedunt et dependent. Constituit namque cuncta in naturalibus debitisque loco, situ vel gradibus; omnia rursus connectit et coordinat, in proprios fines dirigens universa. Consequens igitur fit, eminentem ac fontanam pulchritudinem gubernanti oportere esse. Propter quod dixit Dionysius: Dominatio est omnis pulchrorum et bonorum perfecta possessio.1 Quod utique de dominio primi principii potissime verum est. Ostensum est enim, quod Deus sit naturaliter bonus et substantialiter bonitas pura. Ipse quoque pulcher est et pulcherrimus, ipse pulchritudo cuncta pulchrificans, totiusque pulchritudinis primordialis origo:2 ordinis namque et omnis decoris largitor est. Ab eo nempe est omnis perfectio, actualitas omnis; omnis quoque bonitas, lux et virtus, a superlucida ac superbonifica suæ naturæ fontali fecunditate emanavit, quemadmodum ante patuit. Elucescit ergo, quod Deus sublimis aptissime omnium dominus et rex nuncupatur, quum cunctis provideat et præsit.3

Denique, ut jam habitum est, primum agens omnia gubernat:4 tum quia in proprios fines singula inclinat, tum quia universa nectit suis ordinibus, tum quia naturæ cuilibet speciem et essentialem proprietatem tribuit qua sui finem queat adipisci.5 Quamobrem dixit Dionysius:6 Regimen est omnis finis et legis et ordinis distributio. Etenim per legem, substantialis gradus, et eum concomitans essentialis proprietas, non incongruenter accipitur. Quod si in præinductis verbis distributio active dicatur, ut videlicet aliud non sit quam causalis influxio, tunc divino et exemplari primæ mentis regimini ratio illa congruit. Si vero passive dicatur, ut designet a donante impressam rebus dispositionem, sic mundanæ gubernationi adscribenda est illa regiminis explanatio: regiminis namque dispositio ut in regentis ratione sistens, ordinatio est et institutio legis eorum quæ reguntur; dicitur quoque exemplare regimen et regentis providentia. Insuper, hæc ipsa dispositio ut emanans et rectis influxa, passivum regimen, aut certe, secundum quosdam, fatum appellatum est.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. xii. ↩

  2. art. xxiv, xxv. ↩

  3. art. xxvi et ↩

  4. art. lxvi. ↩

  5. De Divin. nom. c. xii. ↩

  6. Ps. cxlvi, 5. ↩

Chapter 69 of 220