Articulus 68
De providentia et fato, secundum traditionem Boetii.
NOSTER autem Boetius universorum gubernationem investigans, subtilissimam atque veracem induxit de rerum regimine philosophiam.1 Ex multiformiter porro præostensis jam supponi congruit, universorum naturam et proprietatem, omnemque habitudinem, modum ac ordinem, divino intellectui æterna contemplatione stabilique notione innotescere: sic prorsus, ut nil fiat aut eveniat cujus et esse et essendi modus non sint infallibili prospectu præagnita a summa ratione. Quo fit, ut quanquam nobis hunc ordinem minime contemplari valentibus, confusa quædam perturbataque atque fortuita videantur et indeterminata; nihilo minus divina providentia singula moderans, disponit omnia: in tantum utique, ut sit certus causarum ordo in his quæ contingunt, secundum relationem ad divinam providentiam, quæ omnium rectiva est et causa, secundum modum et naturam singulorum ad bonum unumquodque inclinans. Suscipientibus equidem præhabita, luciformiter constat, omnium exemplare regimen, quod divina providentia vocatum est, in Deo statuere oportere. Quemadmodum vero summus rerum opifex Deus secundis causalitatem tribuit, sic et rectivam virtutem eisdem communicavit. Dictum est autem, ex divinæ intelligentiæ sapientissimo fonte, totius regiminis legalem seriem prodiisse. Propterea nempe certum est, quoniam omnium rerum generatio omnisque natura et universaliter omnis exsistentia secundorum, ex divinæ bonitatis fecundissima causalitate originem ducit: causam, ordinem et formam inde sortiens et acquirens. Enimvero, divinæ mentis simplicitas in sui ipsius puritate perseverans, hæc omnia quæ in creaturam omnem ab ea procedunt, in simplicissimo mentis ictu dignoscit: quæ prænotio secundum quod in fontano divini intellectus lumine subsistit, providentia dicta est; sed secundum quod hujuscemodi divinæ mentis exemplaris præordinatio causalis est, et rectiva prænotio in rebus jam explicata est atque digesta, fatum appellatur. Quod etenim summa illa primæ mentis ratio simplicissime in se conspectat et ordinat, hoc rebus regendis indidit, atque per multiplicem modum exsequendum eisdem statuit: fontalem sui exemplaris regiminis præconceptionem fans, id est eloquens, et imperiali dictione gubernandis imprimens atque inducens: unde a fando fatum nomen sumpsit.
Elucescit itaque, talem fore comparationem fati et providentiæ, qualis est habitudo formæ domus secundum quod in lumine stat mentis artificis, et ut jam influxa est et largita administrantibus ad exsecutionem præconceptionis ipsius artificis. Hæc namque forma non differt nisi secundum quod in diversis considerata, aliam aliamque obtinet proprietatem. Sic eadem regiminis dispositio, ut in divinæ intelligentiæ luce quiescens, providentia fertur :2 quæ tunc fatum dicitur, dum in rectis digesta est. Quæ vera esse plenius liquebit, si utriusque rationem accipiamus. Est igitur providentia, ipsa illa divina ratio in summo omnium principe constituta, quæ cuncta disponit; fatum vero, inhærens rebus mobilibus dispositio, qua providentia quæque suis nectit ordinibus. Claret igitur fatum in mobilibus, non autem in intellectualibus naturis, statuendum esse. Prima namque et suprema entia fatum exercent atque complent, dum juxta divinæ mentis sanctionem corporalia quæque gubernant. Verumtamen exemplariter et causaliter inest fatum causis illis Deo vicinissimis; sed hoc cito amplius explanabitur. Nunc vero in tantum dictum sit et palam factum : simplicem ac immobilem rerum gerendarum formam fore providentiam; fatum autem, mobilem nexum ordinemque temporalem eorum quæ providentia ordinanda vel producenda disponit.
Footnotes
Chapter 70 of 220