Skip to the text

Articulus 69

De subordinatione et habitudine fati ad providentiam : in quo ostenditur, quæ fataliter et quæ providentialiter gubernentur.

QUONIAM vero fatum est inhærens rebus mobilibus ordinatio, entium autem quædam quidem supra motum et tempus sunt, de quibus est Prima philosophia; palam quod non omnia illa comprehendit fatum quæ providentia. Etenim providentia universa comprehendit, fatum autem mobilia dumtaxat. Ea itaque quæ summæ Divinitati viciniora sunt, fatalis ordinis seriem evadunt. Hæc denique sunt intellectuales substantiæ, quæ a solo Conditore in esse procedunt et reguntur. Ideoque providentialiter gubernari dicuntur, quoniam nulli influxui corporei agentis substratæ, liberæ manent, ipsis etiam astris dominantes. Unde anima humana fato non subditur, nec directe cœlestium orbium lationibus subjicitur, quum sit incorporalis et simplex natura : omnem equidem corporeæ conditionis virtutem et causalitatem supergreditur, eo quod intellectus sit immixtus et inorganicus, secundum Aristotelem. Verumtamen, quia forma corporis est, independens tamen et separabilis prorsus, quodammodo et indirecte motibus cœlorum subdi videtur : quorum influxione non necessitatur, sed inclinatur : sapiens namque non tantum sibi et inferioribus naturæ suæ viribus, sed etiam astris dominabitur, secundum Ptolemæum. Porro, quanquam una intellectualis substantia ab alia illustretur et regatur, omnes tamen fati ambitum superant, et ob id providentialiter et a solo Deo dicuntur gubernari. Iterum, hoc ideo verum est, quoniam a solo Deo producuntur, naturalem propriæ beatitudinis appetitum non nisi ab illo suscipientes.

Omnia denuo mobilia, et quæ mediantibus causis secundis a summo Deo producuntur et reguntur, fato subsunt et fataliter recta sunt. Hoc quippe modo etiam humani eventus et actus fato disponuntur, ut Boetius manifeste testatur : quod intelligendum est quoad inclinationem quamdam, qua homo secundum partem inferiorem, cœlorum influxionibus et impressionibus subest.1 Sed quoniam hæc pars inferior, intellectivæ portioni, quæ libera et immaterialis est, copulatur, ideo per cœlorum actiones disponitur solum, et inclinatur ad actiones meliores aut pejores seu fortunatiores; sed in se ipso habet homo principium quod ex se avertere potest se ipsum, et convertere quo vult: quod utique propter innecessitabile et incoactum perseverat. Hoc vero nulli naturæ aut virtuti quæ sub homine est, potest competere : quoniam omnis virtus et species non intellectualis inevitabiliter obedit superiorum corporum impressionibus, quantum ex se est : quod namque vicissim non obedit, ratione alicujus accidentaliter adjuncti contingit. Illa igitur coordinatio et dispositio quæ mobilibus inest substantiis, qua singulæ agunt et aguntur, procedunt et sui legem servant secundum præconceptionem providentis Dei, fatum appellanda est.

Unde elucescit, fatum quodammodo omnia comprehendere. Nam ea agentia quæ fatum exercent, ipsum utique fatum exemplariter et cognitive præhabent: a primo namque principio ipsis traditur series gubernandi omnia. Sed quia hujuscemodi fati exsistentia non nisi exemplaris est et causalis, non illic fati nomen obtinet, sed in mobilibus tantum. Cujus simile est: species enim et formæ hujus mundi, in divini intellectus et supermundanorum animorum lumine præexsistunt. Sed quoniam causalis ac exemplaris est hæc præexsistentia, non secundum idem nomen illic statuuntur. Non enim forma hominis in Deo et in humano supposito idem retinet nomen. Dici igitur potest, quod quemadmodum providentia in divina mente intellectualibusque hypostasibus exsistit, sed in Deo ut in causa et exemplari principio, in intellectibus vero sicut in rectis a fontana providentia; sic pariformiter fatum in separatis substantiis, et quodammodo etiam in humana intelligentia atque in ceteris mobilibus naturis ponendum est: sed in illis ut in regentibus, et fatalis ordinis seriem rationemque cognoscentibus; in his autem sicut in gubernatis.

Exemplificando itaque de fato adjiciendum, quod ea fati series cœlum ac sidera volvit, elementa unit in mixto et commiscet inter se. Nascentia denique et occidentia, quæ videlicet corruptibile esse habent, secundum similes fetus germinaque similia renovat, ne species tota dispereat. Quippe fortunas et actiones hominum indissolubili causarum connexione constringit. Quod omnino accipiendum est secundum sensum præexplanatum. Sed quod dicitur, omnia etiam humanorum eventuum fortuita, per fati ordinem indissolubili seu necessaria causarum connexione constringi, referendum est ad ipsam fontalis providentiæ originem. Quoniam namque ab immobilis providentiæ exordio fatum proficiscitur, ipsum quoque immutabile esse necesse est: non quod fatum necessitet res, sed quia quidquid providentia statuit esse debere aut causari, id per causas secundas et fatali serie sic incommutabiliter exsequitur sicut providit. Manent ergo entia in propriis naturis libera et contingentia, et secundum se, et in ordine ad propria principia ac proximas causas. Quidquid vero in omni universo contingit, sive fato sive providentia dispensetur, si ad providentiam aut fatum referatur, indissolubilem habet causarum connexionem ac certum causarum ordinem, secundum Boetium. Non enim hæc fluitantia et instabilia indeficientem suorum ordinum cursum retinerent, nisi per fatalem seriem divina providentia propriis ordinibus quæque connecteret et coerceret. Sed hoc multiformiter ante demonstratum est.

Footnotes

  1. De Consolat. lib. IV, pros. 6. ↩

Chapter 71 of 220