Skip to the text

Articulus 70

De concordia Augustini et Gregorii et quorumdam aliorum, qui fatum dicunt non debere poni, cum præinducta positione in qua fatum concessum est et sententia Boetii laudata.1

SED præostensis fortassis contrariari videbuntur ea quæ Augustinus et Gregorius introducunt. Ait namque Augustinus quinto de Civitate Dei: Si quis virtutem vel potestatem Dei nomine fati appellat, sententiam teneat, linguam corrigat. Gregorius quoque dicit: Absit a fidelium mentibus ut fatum aliquid esse dicant. Ex his nempe Thomas in Summa contra gentiles simpliciter concludit, nomine fati non esse utendum, ne per communionem nominis videamur his qui de fato male senserunt gentilibus sic conformari.2 Salvando igitur et Boetium qui fato utitur, et ceteros qui illud reprobant, considerandum, quod quemadmodum jam prædictum est, Epicurei omnia naturalia, casualia asserebant et fortuita.3 Unde ea quæ in hoc mundo indeterminate fiunt et fortuito, non reducebant in aliquam causam superiorem, respectu cujus cuncta provide et ordinate fierent. Secundum hos ergo fatum nil penitus est. Alii autem, puta Stoici, et etiam Peripateticorum plurimi, quos Alkindi et Avicenna secuti sunt, omnia quæ hic confusa et incerta videntur atque casualia, in cœlestem quamdam virtutem reduxerunt: cujus respectu et influentia, dicebant omnia necessitari et inevitabiliter evenire quæ in hoc mundo geruntur. Et hi fatum ponebant vim quamdam siderum, cujus impressioni aiebant omnia cum necessitate quadam parere. Unde poeta: Fata volentem trahunt*, nolentem cogunt*.4 Porro, ceteri in dispositione divinæ providentiæ omnia reduxerunt, etiam illa quæ a casu et fortuita videntur: et hi de fato locuti sunt sicut nunc diffuse tractatum est. Et hoc modo Boetius nomine fati usus est.

Gregorius igitur fatum penitus prohibens, de fato secundo modo sumpto locutus est: hoc enim statuendum non est, ut posterius dicetur. Quod denique sic sumptum fatum neget, ex his quæ præallegatis ipsius verbis addidit, innotescit. Probat namque hominum statum non subdi fato, id est fatali necessitati. Deinceps, negare fatum ad mentem Boetii et præhabitorum, est negare divinam providentiam: et ob id nil prohibet sic dicto fato uti. Quod vero Augustinus ait, verum est ad mentem ejus: propter cautelam namque non est utendum nomine fati simpliciter et sine distinctione. Sed si quis prædefiniat fatum ut Boetius, aut certe prædistinguat ut jam factum est, nullum prorsus erit periculum. Enimvero quod Thomas inferebat, non convincit. Utimur quippe nominibus a Græcis philosophis exortis, quanquam rem significatam non uniformiter explicemus cum illis. Utimur namque nomine intelligentiæ sicut et illi; verumtamen naturam significatam, varie valde ab eis determinamus.

Footnotes

  1. art. xvi. lxxx. ↩

  2. lib. vi. c. 93. ↩

  3. art. lxxx. ↩

  4. Seneca. ducunt trahunt ↩

Chapter 72 of 220