Skip to the text

Articulus 71

Quod providentia divina directe dicatur respectu gubernandorum, et per reductionem respectu producendorum.

UNIVERSORUM insuper gubernatio, Deo in quantum omnium finalis est causa, congruit: sic enim reducit omnia in se ipsum. Productio vero rerum ipsi sicut efficienti causæ attribuitur; distinctio autem, secundum quod exemplaris causa est entium. Ejusdem equidem effectus est Deus causa in triformi causandi genere, secundum triplicem proprietatem quam rei creatæ largitur: dat quippe esse ut efficiens, speciem ut exemplare agens, et naturalem appetitum ultimi finis ut finalis causa. Quoniam ergo providentia competit Deo sicut omnium finali causæ ac ultimo fini, est autem finalis causa secundum quod singula ab exordio in se ordinavit et reduxit: quæ reductio est directio qua cuncta in proprios fines meare facit, et ad sui beatitudinem festinare naturali desiderio; quæ rursus directio aliud non est quam gubernatio qua Deus universa gubernat: propterea providentia dicitur prime et directe in Deo respectu gubernandorum. Ideoque dictum est, quod providentia sit summi principis incommutabilis ratio qua omnia disponit, id est, ordinat et gubernat. — Regere autem, non nisi supra id quod jam præsubsistit, proprie cadere potest. Est namque regere, in finem dirigere. Tunc autem regens rectum in sui finem dirigit, dum ipsum operari facit debite ac ordinate: per operationem etenim res quælibet finem sui adipiscitur. Quoniam vero oportet regentem etiam curare ea sine quibus id quod principaliformiter curat acquiri nequit, quod utique est proprius finis recti; finis autem vicissim acquiri non potest sine quorumdam effectuum productione, qui rei quæ regitur sunt media in finem: ideo talium mediorum etiam est providentia, sed per reductionem, in quantum videlicet ordinantur in finem gubernati. Imo omnium productio sine quibus finis mundani regiminis adipisci non valet, secundum hunc modum sub providentia cadit.

Unde non incongruenter a quibusdam dictum est, quod sapientia Dei, propter multos ac diversos effectus ab ea emanantes, diversa nomina sortitur, quæ particulariter quodammodo designant id quod universaliter in sapientia comprehenditur. Etenim sapientia Dei secundum quod sui ipsius contemplatio est, divinæ mentis supersubstantialis beatitudo appellatur : quæ rursus sapientia, providentia dicitur respectu gubernandorum ; respectu autem scitorum aliorum a se, scientia ; et respectu creandorum, practica intellectio. Porro, quoniam omnia quæ fiunt, propter bonum fiunt, aut verum aut apparens, quoniam secundum Dionysium, nullus respiciens ad malum operatur malum ;1 bonum vero et finis coincidunt, secundum Aristotelem : ideo omnia propter finem aliquem fiunt. Ob id ergo omnium tam agendorum quam regendorum dicitur providentia. Sic namque dicuntur omnia provisa a Deo ; sed ut dictum est, agendorum est in quantum sunt vel gubernanda vel gubernandis necessaria : quoniam providere, est actus regentis.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. IV. ↩

Chapter 73 of 220