Articulus 72
De rationibus quæ contra positionem fati et providentiæ induci possunt.
CERTITUDO autem et stabilitas scientiæ, fixioni et constantiæ sciti æquatur et conformatur. Cognitio namque correspondet cognito : aliter foret de omnibus æqualis certitudo ; quod ideo falsum est, quoniam de firmioribus est amplior certitudo. Quumque divinam providentiam incommutabilem æternamque consistere fas non sit dubitare, consequens videtur, si omnia a Deo provisa sunt, nil contingenter aut variabiliter evenire : et tolleretur omnis libertas, contingentia omnis; omnis quoque fortuna, consiliatio et orationis fructus amoverentur. Si autem quædam libera, mutabilia et contingentia statuantur, non erit horum (secundum vim præinductæ rationis) infallibilis providentia, sed fallax potius incertaque opinio. Ideo equidem scientia falsitati incommixta est, quoniam id de quo est, aliter se habere nequit quam concipitur. De eo vero quod aliter se habere potest quam apprehensum est, non jam stabilis scientia, sed existimatio quædam ambigua esse potest. Aut itaque contingentia et fluitantia quæque mundana entia agnoscit Deus immobili ratione : et ita non conformabitur neque correspondebit scientia scito. Aut certe variabili instabilique præintuitione hæc ipsa a divina luce conspiciuntur. Sic autem non erit divina notio perfecta prorsus et penitus vera : quod nedum dicere aut cogitare, sed suspicari solum omnino nefas est. Non ergo, ut videtur, stant simul universorum immobilis ac certa præcognitio, et quorumdam contingens casualisque eventus.
Præterea, si omnia quomodolibet ac omniformiter provisa sunt a Deo, tunc cujuslibet effectus determinatam causam prævidit : imo, quum providentia sit omnium ordinativa, certo ac debito ordine cuncta prospiciens et disponens, unusquisque effectus reducibilis erit in causam aliquam ordinatam et per se. Posita vero causa ordinata et per se, necesse est effectum fieri. Omnia ergo de necessitate et nulla casualiter efficerentur : quod quia dicendum non est, non videtur universalis Dei providentia admittenda.
Adhuc, ex antecedente necessario fit consequens necessarium, et oportet cujuslibet conditionalis consequens fore necessarium, cujus antecedens necessarium est. Sequitur ergo : Si hoc providit Deus, hoc erit. Sed hoc antecedens, Deus providit hoc, est omnino necessarium, quum sit æternum : consequens igitur ejus etiam necessarium est. Si ergo omnium habeat
Deus providentiam, necessaria illatione inferetur de unoquoque quod ipsum eveniet. Nam de quolibet tali una cum divina providentia formari potest hujuscemodi conditionalis.
Amplius, si omnia provisa sunt a Deo, certus et indissolubilis est ordo causarum: quo dato, omnia disponentur fato. Quod si omnia fato aguntur, nil relinquetur in nostra libertate aut potestate, et omnia futura necessario orientur. Nil enim aliud est fatum, quam complexio et ordo causarum in rebus digestus juxta divinæ providentiæ certissimam sanctionem. Et hanc rationem Marcus Tullius in libro de Divinationibus introduxit.
Denique, cognitio vera, est naturam cogniti contemplari non aliter quam est, seu per oppositas proprietates, sed secundum propriam sui conditionem, et sicut ipsum est. Aut ergo divinus intellectus censet omnia inevitabiliter eventura, aut non. Si primum, duplex sequitur inconveniens. Primum, quod res non agnoscantur sicut sunt et secundum proprias sui proprietates: itaque non vere dignoscerentur. Secundum, quod fallibilis esset divina providentia. Multa namque non inevitabiliter, sed contingenter fiunt. Fallitur igitur, si omnia inevitabiliter censet eventura, quæ æque fieri et non fieri possunt. Si vero præagnoscit ea ventura sicut sunt, ut videlicet contingentia contingenter futura præsciat, tunc Dei præscientia esset omnino incerta. Quorum quodlibet quam sit iniquum de divina prænotione sentire, barbarorum etiam mentibus elucescit.
At vero posito quod hunc ditandum fore, sit a Deo provisum, tunc vel necesse est hunc ditari, vel contingens: si necesse, omnia de necessitate evenient; si vero sit contingens, possibile est eum non ditari. Ponam ergo hoc possibile in esse: quo facto, nullum sequetur impossibile. Hæc ergo stabunt simul: Deus providit hunc ditandum, et hic non ditabitur. Quo stante, deficiet et falletur summæ mentis providentialis ratio: quod nimis incongruum est.
Chapter 74 of 220