Skip to the text

Articulus 73

Quod fatum et providentia nec libertatem, neque contingentiam, nec casum et fortunam ab entibus præscindant.

EST autem sapientis potentisque provisoris, gubernata singula secundum uniuscujusque proprietatem propriamque naturam gubernare. Prima autem entis distinctio, secundum Philosophum sexto Metaphysicæ, est per contingens et necessarium. Summi ergo rectoris est contingentia non sic in sui finem dirigere quemadmodum necessaria: necessaria quippe a finis adeptione non deficiunt. Cadit igitur sub intentione divinæ providentiæ, ut quidam effectus stabiliter ac uniformiter eveniant, nec aliter se habere possint; et rursus, ut quædam vicissim a fine suo cassentur, et sic fiant ut æque non fieri nil prorsus prohibeat. Non ergo divinum regimen et providentialis ratio contingentiam auferunt, et per consequens nec fatum, cujus dissolubilis nexus ab origine providentiæ manat. Porro naturæ quædam ex gradu propriæ speciei libertatem participant, sic ut objecto sibi præsentato, indeterminatæ perseverent, vertantque se quo placet. Si ergo providentia cuncta secundum uniuscujusque conditionem dispensat, palam quod nec libertatem tollit. Ex his vero innotescit, quod nec casum prohibet sive fortunam: ex hoc namque quod agentia aliqua mutabilia sunt, et a fine suo vicissim deficientia, contingunt casus et fortuna.

Præterea, sapientis est ordinare. Ordo autem si tripartitus sit, perfectus est: quoniam secundum Philosophum primo Cœli, omne trinum perfectum. Unde cernimus in ordinibus rerum, quod inter naturas multum distantes est semper natura media: quæ (ut ait Averroes) est quasi ligamentum distantium naturarum. Sed secundum Philosophum sexto Primæ philosophiæ, ordo causarum penes triplicem gradum assignatur. Quædam enim semper agunt, ut supermundanæ mentes et naturæ cœlorum; et hæ sunt causæ ut semper. Aliæ vero agunt ut frequenter, sicut natura particularis. Naturalia enim raro a suo fine deficiunt: et ideo ut in paucioribus producuntur monstra. Ceteræ proinde sunt causæ raro, et extra frequenter ac semper: ut sunt casus et fortuna. In hac igitur trimembri causalitate stat ordo causarum. Ordo denique est pulchritudinis origo. Quoniam ergo divinæ providentiæ non est tollere ordinem atque ornatum causarum et causatorum, ideo nec casum et fortunam præscindit.

Adhuc, providentia non tollit, imo largitur rebus id quod substantiale est eis. Materiæ autem substantiale est, ut sit radix contingentiæ et mobilitatis origo in his in quibus est: quod de materia privationi immixta potissime verum est. Non ergo a materialibus rebus contingentiam excludit, sed potius tribuit. Denuo, providentiæ est ordinem in rebus statuere, ut divina bonitas quæ in una specie non sufficienter reluceret, in distinctis et multis perfectionum ac naturarum gradibus plenius resultet. Hoc autem esse non posset, si species contingentium tollerentur. Jam enim elementata et elementa subtraherentur universo, fieretque non modica mundanæ pulchritudinis discoloratio. Non ergo providentia et fatum ab illa proficiscens contingentiam perimunt in rebus.

Amplius, summæ providentiæ primi rectoris est, ut substantiis sibi vicinioribus plus de participatione divinæ perfectionis influat; ceteris autem, quo magis distant, minus largiatur secundum seriem processus et procedentium. Hoc vero optime fit per hoc quod quibusdam necessitatem, quibusdam vero contingentiæ naturam impertitur, secundum diversos ordines utrobique. Rursus, ut jam præhabitum est, divina providentia non excludit causas secundas et proximas, imo constituit eas. Stat autem effectum propter causam proximam habere contingentiam, quanquam a superiori regente necessitatem quamdam participare possit: sicut generatio plantæ est contingens ratione proximæ causæ, quæ est vis generativa: potest etenim hæc vis impediri et deficere; sed sol, qui causa remota est, indeficienter agit. Claret igitur non tolli contingentia propter providentiam. Enimvero quoniam per libertatem naturæ quædam divino esse præcipue assimilantur; per quam etiam meritum et laudem adipiscuntur virtutum et cetera disponunt, quemadmodum de omnibus rationalibus creaturis manifestum est: hinc utique divina providentia et fatum, ut ita loquar, proles illius consistens, non dumtaxat non tollunt libertatem, sed providentia ipsa eam constituit. Si enim non esset libertas, non haberet locum laus et vituperium circa hominum actus, et ex consequenti nec esset lex puniendi seu justitiam præmiandi, consiliationes quoque deserendæ essent: quæ omnia ordini rerum non congruunt.

Chapter 75 of 220