Skip to the text

Articulus 74

Quod divina providentia sit provisorum causa, quum tamen nec mali sit productiva neque universaliter totius malitiæ exclusiva.

SI igitur ipsa illa divina ratio in primi principis mente constituta quæ omnia disponit, sit providentia, palam quia ipsa dispositorum causa est.1 Præterea, præhabitum est, divinam providentiam aliud non esse quam divini intellectus exemplare dominium seu fontale regimen, ex quo fluit omnis lex et regendi series. Dominium autem et regimen primi intellectus, secundum Dionysium, est omnis finis, legis et ordinis distributio.2 Ipsa ergo providentia singulis distribuit finem, legem ac ordinem: est igitur gubernatorum causa. Adhuc, fatalis series aliud non est quam providentialis præconceptionis exsecutio, ut jam multipliciter traditum est: providentia ergo fatum causat et statuit. Fatum denique cœlum ac sidera volvit, tempora et motus dispensat, elementa unit, generabilia secundum speciem manutenet, omnemque eventum mobilium rerum insolubili causarum ordine complectitur, secundum Boetium, eo quod ex certissimo divinæ providentiæ fonte procedat : est ergo futurorum providentia causa. Porro omnis regens, dispositionis rectorum causa est, respectu cujus dicitur regens : sicut dux est ordinis qui in exercitu est causa. Divinæ autem providentiæ omnia subsunt tanquam primæ gubernatrici : omnia ergo producit. At vero providentia, ordinis rerum rectarum causa est, ut jam præhabitum est; ordo vero primus qui in rebus est, convenit eis secundum species suas et substantiales perfectiones, imo, ut ante ostensum est, aliud non est iste ordo quam ipsæ rerum naturæ et species instar numerorum colligatæ :34 est itaque providentia rerum causa. Enimvero scientia Dei est causa exsistentium. Ergo et providentia causa est gubernatorum : idem enim sunt in Deo scientia et providentia, nisi quod scientia dicitur respectu scitorum; providentia vero est de rebus in ordine ad finem, in quo consistit ratio gubernationis.

Si autem quis istis objiciat : Origenes ait, non ideo quid esse eventurum quoniam illud providetur, seu quia providentia illud futurum prospexit, sed potius econverso, quoniam illud futurum est, ideo provisum est. Sequitur igitur, quod res potius sint causæ providentiæ quam econtrario. — Rursus, malum dupliciter removetur, utpote : per anticipationem, ne videlicet eveniat; et per correctionem, ut quod factum est deleatur. Sapientius denuo videtur evitare malum per anticipationem quam per correctionem : illud enim melius est isto. Quoniam ergo ad bonitatem principis spectat removere omne malum et inordinatum a suo regno, eo quod ipsius sit quæque optime disponere, primus quoque princeps optimus est, in virtute utique et sapientia penitus perfectus; consequens videtur, si ipsius providentia sit cuncta complectens et ordinans, quod totius mali et inordinati sit exclusiva per anticipationis virtutem : et quia hoc non cernimus fieri, consequens fit, ut videtur, divinam providentiam non esse causam rerum aut certe regentem omnia. — Præterea, quidquid procedit ab immobili necessaria causa, quæ nec impediri potest nec deficere, id non potest non evenire : si enim non eveniret, causa impedita foret et deficiens. Divina vero providentia falli nescit; nec impediri potest, quum sit omnino fortissima. Si est ergo rerum causa, universa de necessitate fient: quod incongruum valde est. — Adhuc, si omnium provisorum sit providentia causa, mala autem multa ipsa futura prospexerit, omnium talium esset causa. Esset equidem omnium furtorum, stuprorum criminumque universorum causale principium, quum nil eam lateat : quod non dicet nisi mens illa quæ omnis veritatis et sanæ rationis expers est. Non ergo videtur bene traditum, divinam providentiam causam fore futurorum.

Sed respondendum : Equidem si Boetium quis sequi voluerit, omnino negandus est ille Origenis sermo. Ut enim sonat, sic ex eo sequeretur, quod æternæ providentiæ temporalium rerum eventus foret causa : quod omnino præposterum est. Rursus sequeretur, quod divina præscientia dependeret ex aliquibus : quod non contingit, secundum prædeterminata de libertate, perfectione et independentia divini esse. Verumtamen non æstimo hanc sententiam intendisse Origenem. Intendit ergo quod præscientia non esset necessitatem imprimens. De hoc nempe verbo Origenis alibi locus erit, quando de præscientia et prædestinatione quæsitum fuerit. — Ad secundum patet ex dictis responsio. Non enim Deus res regit secundum suam virtutem, sed secundum rerum capacitatem. Quum enim divinus intellectus sit omnium differentiarum entis causa et institutor, non est ejus auferre ab entibus id quod naturas eorum concomitantur. Proprium est autem contingentibus ut vicissim deficiant a finali sui perfectione. Non ergo decet ut corruptionem et monstruositatem et naturalem quarumdam specierum inimicitiam tollat: imo in his consistit ordo rerum, et relucet perfectio universi. Nam et opposita juxta se posita, limpidius elucescunt. — Ad tertium dicendum, quod utique providentia non fallitur. Verumtamen necessitatem entibus omnibus non imponit: ipse namque Deus sua æterna atque perfecta præagnitione omnem naturam prævenit, ejus libertatem et contingentiam sciendo, ideoque novit quo se unumquodque vertet, aut quid potius eliget. Et quando dicitur, Non potest non evenire, dicendum quod non sequitur: Deus providit hoc futurum, ergo hoc necessario fiet. Providentia namque non est proxima sed remota causa: ex proximis autem causis sortitur effectus necessitatem. Et si dicatur, Causa non potest deficere, ergo nec effectus; dicendum, quod effectus in ordine ad providentiam habet necessitatem, sed illa necessitas non est absoluta, sed conditionis, ut statim clarius patebit.

Ad ultimum dicendum, quod peccatum formaliter nihil est, neque subsistens, nec in subsistenti exsistens, secundum Dionysium in libro Divinorum nominum: et ideo non habet causam efficientem, sed deficientem, nec agnoscitur aliter quam ut privatio per habitum. Non est ergo Deus causa peccati, sed causa ordinatorum et rectorum. Peccatum vero non est nisi recessus ab ordine, secundum Dionysium;5 ideoque peccati non est proprie providentia: non enim cadit sub intentione providentiæ nisi dispositio rerum, utpote finis et ea quæ sunt in finem ordinabilia. Unde peccatum præscitur per suum oppositum. Ob hoc equidem, quamvis scientia Dei sit rerum causa, malum quoque præscitum sit, non est tamen scientia primi causa mali. Quum igitur dicitur, Furtum et stuprum actus quidem sunt et non tantum privationes; quumque sint provisa, erit eorum providentia causa: hæc vel ei similis ratio duxit Apollinarem in hæresim, ut diceret animam rationalem non creari a Deo, sed produci a generante. Arguit quippe ita: Dans complementum operi cooperatur agenti: si ergo creat Deus animas quæ fornicationis et stuprationis actum concomitantur, tunc hujuscemodi actibus ipse daret complementum, et ex consequenti cooperaretur agenti. Solet proinde hæc ratio solvi: quia hujusmodi actionibus dat complementum in quantum naturales sunt, vim videlicet vegetabilis animæ consequentes; sed secundum quod referuntur ad voluntatem corruptam, sic malæ sunt, nec sic dat eis Creator complementum. Ita et nunc dicendum, quod in omni actu criminoso duo consideranda sunt: actus videlicet, et actionis obliquitas. Actionis denique est voluntas causa, in quantum a Deo est, a quo est omnis potestas et actio; sed obliquitatis causa est secundum quod ex nihilo processit in esse, ut ait Dionysius: sic namque est ejus potius deficere quam efficere. Cadit ergo sub providentia id quod entitatis est in omni malo; sed obliquitas ipsa et perversitas processus minime, immediate videlicet et directe non cadunt sub providentia. Quoniam etenim omne agens agit ad beatitudinem festinans, ob quam geritur quidquid geritur; agere vero propter beatitudinem seu finem, competit naturæ ex directione et impressione ultimi finis, qui Deus est: hinc sequitur, quod actiones secundum quod ordinem habent ad naturalem appetitum, cadunt sub ordinatione providentiæ; sed in quantum ad perversum judicium rationis ac infectæ voluntatis reducuntur, non cadunt sub intentione providentiæ singula in proprios fines dirigentis.

Footnotes

  1. art. LXXV. ↩

  2. De Divin. BOM. c. XX. ↩

  3. Cf. p. 261 C. ↩

  4. art. Lxvi. ↩

  5. cap. iv. ↩

Chapter 76 of 220