Articulus 75
De differentia duplicis ordinis sub divina providentia comprehensi.
QUIA denique Deus totius bonitatis fons est, a quo omnibus derivatum est esse et vivere, secundum Philosophum; sicut ipse omnium causa est, sic conservationis et gubernationis eorumdem principium est et origo. Unde necesse est ut in providentia suæ sapientissimæ dispositionis omnia ordinet, quantumcumque modica videantur. Sic quum fecit primum, vidit ultimum et media universa. Et quæcumque secundorum agentium aliquid causant, instrumentaliter causant, tanquam huic divinæ præordinationi deservientia. Hæc autem divinæ mentis ordinatio universalis dicitur, omnia complectens, nedum effectus omnes, sed et causas et modos omnium quæ fiunt. Et hic ordo ex solo Deo dependet, utpote ex voluntate et scientia ejus.
Hunc quoque universalem ordinem, secundum quem omnia ex divina providentia ordinantur, possumus dupliciter considerare. Uno modo ex parte originis, quæ est scientia et voluntas primi principii: et sic dici solet, quod Deus non potest operari præter universalem providentiæ suæ exemplarem ordinem. Non enim potest quid producere quod non sit ab eo præcognitum et volitum; neque esse potest, ut ab æterno non viderit et voluerit omne quod postea vult et videt. Si autem hic ordo consideretur ex parte rerum, quum res a Deo emanent quoad primordialem institutionem, non necessitate naturæ, sed libera voluntate, ut supra habitum est; sic Deus de absoluta sui potentia multa facere potest præter ordinem eorum quæ sua providentia connectit:1 non est enim divinæ virtutis causalitas exhausta aut determinata. Enimvero alius est ordo divinæ providentiæ particularis, cujus origo est aliqua causa creata, et continet ea quæ causæ tali subsunt: et hic ordo multiplex est secundum diversitatem causarum in creaturis exsistentium. — Omnes autem particulares ordines sub universali ordine comprehenduntur et ab illo originantur, sicut ordines inferiorum rectorum in politicis sub ordine principis contenti sunt. Quamvis itaque ille divinæ rationis universalis ac providentialis ordo incommutabilis semper permaneat, nil tamen prohibet particularem ordinem quandoque immutari: quia supra se habet sublimiorem causam, cujus ordinationi et virtuti cuncta parent. Idem ergo effectus per relationem ad universalem providentiam inevitabilis est, qui in ordine ad causas secundas omnino vitari potest. Sic enim quandoque legitur Deus dixisse aliquid futurum esse, quod tamen non evenit: imo illius oppositum idem immutabilis Deus paulo post subintulit. Nam secundum particularem ordinem effectus erat contingens, utpote a causa creata dependens: et sic dicebatur venturus; sed Deus, cujus providentia omnia connectit, etiam illa providit per quæ impediri potuit, et divina virtute ab exsecutione suspendi: sicut quandoque per orationem immutatur quod venturum dicebatur. Deus autem cognoscit res in sua luce, in se ipsis, et in proximis atque creatis causis; et secundum hoc de eodem diversa judicia profert: quum tamen ipse invariabili ratione sciat quidquid eveniet. Quippe quum orationes ipsæ etiam sub hoc universali ordine causarum quem divina providentia providit contentæ sint, innotescit quod propter immutabilitatem æternæ dispositionis non potius tollenda est efficacia orationum Sanctorum, quam ceterorum secundorum agentium. Propter quod dici solet, quod quamvis prædestinatio non emanat ex meritis, effectus tamen prædestinationis aliquando ex meritis est. Unde Gregorius ait: Non mutat Deus consilium, quamvis quandoque mutet sententiam, non illam quæ exprimit dispositionem æternam, sed eam quæ exprimit ordinem inferiorum causarum: sicut de Ezechia dicebatur, quod moriturus esset, et paulo post oppositum hujus latum est.2
Sed ob digressionem hanc forsan increpabilis videbor. Spoponderam etenim olim in hujus libri exordio, in primo hujus operis de natura divinorum non loqui nisi secundum naturalem rationem;3 hæc vero ad secundum librum pertinebunt, in quo secundum theologicam traditionem et fidei supernaturalem veritatem, de eisdem pertractandum est. Sint igitur hæc incidentaliter dicta propter evidentiam illorum lucidiorem.
Footnotes
Chapter 77 of 220