Skip to the text

Articulus 76

Et est solutio rationum quæ paulo ante contra positionem fati et providentiæ inducebantur.

QUONIAM proinde cognitio, cognoscentis et non cogniti operatio est, operari autem sequitur ipsum esse, sic quod modus agendi parificatur modo essendi, quia præstantiori naturæ congruit sublimior operatio; hinc palam, quod cognitio non secundum vim et modum cogniti, sed potius secundum facultatem et gradum cognoscentis efficiatur. Ipsum nempe hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter quoque ratio et aliter intelligentia conspectant. Et multo vehementius consequens est, ut ab omnibus his longe aliter divina virtus unumquodque contueatur: quo namque est ipsa ceteris virtutibus et intellectualibus et aliis cunctis perfectior, eo præ reliquis viribus universis altius atque perfectius operatur. Porro, quum divinum esse sit prorsus æternum, omni carens vicissitudine, totum utique perfecta possessione simul; clarum est quod ejus operatio quæ intra manet, ut sunt intelligere et velle, etiam æterna sit, omnem omnimode temporis mensuram et conditionem supergrediens: ostensum est et enim jam frequenter, cuncta æterna præsentia divinæ luci patere. Unde quidquid in divinæ mentis prospectum cadit, instar præsentialis objecti cognoscitur: ut sicut fertur humanus visus in præsentialiter visum, sic divinus intellectus in omne quod suæ subjacet notioni ferri putetur. Quumque æternitas ipsa, in se simpla permanens, singula tempora concludat et comprehendat; ipsa quoque divina notio, in se simplicissimæ perseverans, omnes temporum temporaliumque vicissitudines, et quidquid in eis subsistit et geritur, supersimplici intelligentia ac æterna semperque sibi præsenti ratione dignoscit: et quum non causetur a scitis, ob scitorum mutabilitatem, eam permutari nullatenus oportet.

Ex his insuper, quæ inducebantur contra fati et providentiæ positionem, solvenda restant. Quum enim primo dicitur, quod certitudo et stabilitas scientiæ fixioni sciti conformari debeat, primo dici potest hoc non oportere. Nam perfectio scientiæ, non ex virtute sciti sed facultate scientis procedit: eamdem nempe substantiam firmius atque constantius conspicit ratio quam sensus. Secundo id solvi potest, quia certitudo scientiæ æquari debet scito, non secundum quod in se ipso exsistit, sed secundum relationem quam habet ad virtutem cognoscentis: quæ virtus quo fuerit excellentior, eo profundius naturam et omnem habitudinem sciti conspicit. Sic namque ratio supra naturas contingentium et casualium ac mutabilium, necessarias rationes fundat secundum quas est de illis scientia: hoc equidem sensui, qui non nisi extrinsecus apparentia agnoscit, competere nequit. Quippe quum adjicitur, Cognitio correspondet cognito, jam dictum est, quod potius correspondet cognoscenti quam cognito. Rursus patuit quod correspondeat cognito secundum habitudinem quam ad cognoscentem habet. Et quum dicitur, Aliter foret de omnibus æqualis certitudo, dicendum dupliciter: primo, quia Deus cuncta conformi certitudine speculatur; secundo, quod utique cognitio correspondet cognito quoad hoc quod diversorum cognitorum est diversa cognitio, sed non oportet ut cognitio sequatur modum cogniti. Et quum dicitur, De firmioribus est firmior scientia, hoc veritatem habet ad eos intellectus quorum scientia dependet a scitis; divina autem scientia non jam dependet, sed causans est et non causata. Non est ergo providentia fallibilis aut incerta: non enim est secundum maneriem scitorum, sed scientis. Neque rursus tolluntur contingentia et libertas, quum Deus singula disponat et agnoscat secundum naturam et proprietatem rerum, ut nunc probatum est supra;1 sed modus divinæ dispositionis et agnitionis ut in primæ lucis fontali simplicitate consistens, divinæ naturæ vim atque subsistentiam imitatur.

Ad secundum dicendum, quod in ordine ad divinæ providentiæ incommutabilem sanctionem, nil prorsus casuale est aut contingens. Verumtamen causarum quædam quæ provisæ sunt, si secundum se ipsas ac proprios ordines attendantur, deficere possunt et necessariæ non sunt.

Ad tertium, quod ex antecedente necessario sequitur necessarium consequens, si servetur idem ordo et recta illationis ratio. Ideoque sicut res provisa est a Deo, sic eveniet. Provisa est autem ut contingenter fiat, quum Deus omnia secundum rerum congruentiam disponat: sic ergo eveniet. Et quoniam hoc necessaria providentia provisum est, hinc utique inevitabiliter ita continget.

Per hoc innotescit quid ad rationem Tullii respondendum sit. In ordine namque ad Deum, singula quæ fato subduntur et ipsum fatum indissolubili cursu gradiuntur: non quod providentia necessitatem entibus imprimat, sed quia singulorum proprietates, modos et habitudines, futurosque exitus, cuncta præveniens, æterna providentia invariabili ratione comprehendit.

Ad quintum dicendum, quod hæc propositio qua dicitur, Vera cognitio non comprehendit rem aliter quam ipsa est, distinctione eget. Aut enim hoc quod dicitur aliter, refertur ad modum cognoscentis, aut cogniti. Si primum, tunc falsa est: ostensum etenim est modo, modum cognoscentis non sequi cogniti conditionem. Si vero referatur ad cognitum, hoc quod dicitur aliter, ut denotet proprietatem naturæ illius, tunc vera est prædicta propositio: Deus enim et omnis verax agnitor, proprietatem et naturam agniti dignoscit, nec opposita de illo affirmat his quæ ei conveniunt. Scit ergo Deus materialia materialia esse, et contingentia fore contingentia, futura quoque, contingenter futura prænoscit; sed suæ cognitionis modus immaterialis, necessarius et æternus est. Scit denique futura evitabiliter esse futura: non quasi ipse ignoret quid determinate proveniet (nam in ordine ad se nil provisorum evitabile est); sed in propria natura, id quod provisum est innecessitatum manet.

Ad ultimum dicendum (ut Boetius ait), quod idem effectus, in se propriisque principiis ac proximis causis consideratus, contingens est, qui tamen in ordine ad divinam providentiam est necessarius;2 sed hæc necessitas non est absoluta, sed conditionis. Ideoque sicut unumquodque provisum est, sic fiet necessario: sed hunc ditari provisum est ut contingenter fiat, sic igitur fiet. Si ergo providit Deus hunc ditandum, impossibile est ut non ditetur, secundum comparationem sui ad modum providentiæ qua provisum est.

Enimvero ex his patet solutio rationum quibus supra articulo quinquagesimo nono probare intendebant, singularia omnia a divino intellectu non posse cognosci. Quod enim dicitur, Non entis non est scientia, verum est de scientia quæ a scibili dependet. Porro divina scientia cum rebus nec oritur nec occidit; sed quomodolibet et omniformiter æterna præsentia cognoscit quidquid in temporum cursibus qualitercumque exsistit: non enim ab esse vel non esse sciti veritas divinæ scientiæ dependet, sed potius econtra. Unde quum es aut sedes, scit te esse et sedere; et dum nec es neque sedes, scit te nec esse neque sedere. Non tamen ideo ejus scientia mutabilis est: quia in ipso momento æternitatis scivit te et quidquid tibi evenire potest, simplici mentis contuitu. Nec iterum sequitur, quod contradictoria sciat de eodem simul, eo quod dum es, scit te esse, postea autem scit te non esse: quum tamen nil scire incipiat, sed totum simul sciat. Ejus enim scientia, quamvis sit simplex et inextensa, omne tamen tempus comprehendit, sicut et æternitas.

Ad secundum quod illuc introducebatur, dicendum, quod virtus quæ ex sensibilibus cognitionem recipit, non nisi mediante organica potentia materialia agnoscit. Deus vero universa contemplatur per causam et exemplar. — Ad quartum dicendum, quod omnium virtutum, voluntatis etiam et intellectus, motus et actiones divinæ luci patent, et providentiæ Dei subduntur. — Ad quintum dicendum, quod si scientia Dei a scibili creato dependeret, aut si creatum scibile, divinæ scientiæ proprium objectum foret, ratio concluderet; jam autem oppositum ostensum est. Omne quoque ens assimilationem quamdam habet cum divina superbonifica natura: cujus bonitas nil suæ diffusionis expers reliquit, secundum Dionysium. — Ad sextum dicendum, quod mala et privativa non sunt ideata a Deo, sed per positiva et habitualia ipsis opposita cognoscuntur.3 — Tertia et ultima ratio quæ illic ponebantur, in hoc articulo nunc solutæ sunt.

Footnotes

  1. art. lxxxiii. ↩

  2. De Consolat. lib. v, pros. 6. ↩

  3. De Divin. nom. c. IV. ↩

Chapter 78 of 220