Skip to the text

Articulus 77

De positione Avicennæ, Albumasar et Alkindi circa præinducta.

AVICENNA autem et Algazel rationalem animam immortalem, incorpoream et creatam fatebantur: quamobrem nullum corporale agens per virtutem corporeæ naturæ dicebant posse agere et imprimere in eam secundum intellectualem et divinam ejus portionem. Avicenna itaque ita dicens, effectus omnes hujus mundi, tam naturales quam voluntarios, a corporibus cœlestibus cum necessitate quadam provenire, sic argumentatus est in sua Metaphysica: Si effectus cœlestium corporum impediatur, hoc erit aut per causam naturalem, aut voluntariam; omnis autem causa naturalis et voluntaria reducitur ad aliquod cœleste principium: ergo impedimentum cœlestium effectuum procedit ex principiis quibusdam cœlestibus, ad quæ videlicet reducitur causa naturalis et voluntaria. Si ergo consideremus totum ordinem cœlestium corporum simul, impossibile erit effectum ipsius unquam cassari. Porro, ad ostendendum quod voluntas etiam subdatur cœlesti corpori, ita procedit. Asserit nempe, quod et omnes philosophi meliores concorditer aiunt, cœlum animatum esse. Ideoque motus cœli est ab anima, secundum eum. In quantum autem est actus corporis, habet efficaciam transmutandi inferiora quæque corpora: conformiter igitur, in quantum est ab anima, causalitatem habebit super animas inferiores omnes. Cœlorum denique animæ a philosophis nobiles ob naturæ excellentiam appellatæ sunt. Quum ergo rationalis anima tali animæ naturaliter inferior sit, videtur sequi quod ipsius impressioni pareat necessario. Itaque fiet cœlestis anima causa electionum et voluntatum animæ nostræ. Et huic positioni Albumasar concors est. Alkindi quoque astronomus pessimum errorem ex his collegit, omnia quæ in hoc mundo contingunt, inevitabili necessitate cœlorum influxionibus obedire affirmans.

Est autem positio hæc prorsus inconveniens. Cœlum namque, quamvis animatum esset, non agit tamen in hunc mundum nisi corporali influxione: nam anima cœli non causat in hoc mundo, nisi motu et subservientia sui orbis. Quoniam ergo corporalis impressio non directe incidit in immaterialem virtutem, ut est superior animæ portio, impossibile est ut cœlum in virtute suæ animæ in animam nostram agat. Præterea, secundum Avicennam, corpus cœleste est quasi instrumentum motricis animæ. Non est autem possibile, principale agens aliquid influere alteri per instrumentum, nisi actio instrumenti attingere valeat id cui fit impressio. Necesse nempe est instrumentum proportionatum fore et agenti et acto seu moto. Quum autem voluntas et intellectus sint virtutes immateriales et inorganicæ, ut etiam Avicenna attestatur, actio corporei instrumenti non directe attingit eas, neque corporale instrumentum proportionatum est tali immixtæ et incorporeæ virtuti. Unde etiam cernimus apud nos, quod anima unius corporis nil pandit aut influit alterius corporis animæ, nisi mediante corporali actione: quæ neque directe neque immediate cadit in incorporalem vim animæ, sed per sensibiles vires vehitur ad voluntatem et intellectum. Sed ut Plato in Phædone contestatur, sicut est in majori mundo, sic est et in mundo minori. Non ergo necessitatur anima intellectualis cœlesti influxione, sive sit motus cœli ab anima, ut Aristoteles et Plato et ceteri voluerunt, sive ab intelligentia, ut alii dicunt. Nulla namque creata substantia directe potest causa esse electionum et voluntatum nostrarum. Nulla enim virtus movetur proxime nisi a suo objecto: quoniam naturalis ordo hoc postulat, ut unumquodque a proxima causa ac immediato principio prius et immediate moveatur. Proximum autem quod est voluntatis motivum, est bonum intellectum: hoc etenim est objectum ejus. Nil ergo movet voluntatem nisi mediante bono intellecto. Hoc vero est secundum quod offert voluntati aliquid tanquam dignum ad appetendum: quod iterum aliud non est nisi persuadere et non necessario inclinare. Nullum ergo creatum agens est voluntatis et electionis causa, nisi tanquam suadens.

Præterea, quod naturæ essentiale est, hoc inseparabile est. Voluntati autem per se et essentialiter convenit ut sit libera. Denuo, liberum est, in quo est agere et non agere: omnino ergo indelebile et inseparabile est a voluntate, secundum quod voluntas quasi repræsentato sibi objecto suo vertere se quit quo velit: prorsus ergo innecessitata perseverat. At vero, quod rei convenit contra naturalem sui inclinationem, violentum est: sicut ferri deorsum, violente competit igni et omni levi. Voluntati autem naturale est ut a se ipsa operetur et libere agat: per hoc namque differt a natura. Omnino igitur violentum erit ei, si cœlesti virtute inevitabiliter operari cogatur.

Eapropter utique irrationabilis est præinducta Avicennæ et aliorum positio: neque equidem recenter ab eis inventa est, quoniam antiquissimi philosophi eam induxerunt. Aristoteles vero, Peripateticorum princeps, in secundo Physicorum eam tangit, et in sexto Metaphysicæ destruit.

Chapter 79 of 220